Ephemeris Ecclesiastica Concionatorvm Hoc Est Considerationes Methodicæ Sev Veritates Practicæ : Ex Vita Domini Jesu, Sanctorumque Gestis In Singulos anni dies mira facilitate & solertia distributæ ... ; Cum indicibus necessariis / Authore R. P. Juliano Haynevfve Societatis Jesu Sacerdote. Coloniæ Agrippinæ : Busæus, 1665
Inhalt
- PDF Pars Hyemalis
- PDF Vorderdeckel
- PDF Vorsatz
- PDF Titelblatt
- PDF Increatae Et Incarnatae Veritati.
- PDF Præfatio.
- PDF Approbatio Doctorum.
- PDF Facvltas Superiorum.
- PDF Facvltas R. P. Provincialis Societatis Iesu Provinciæ Rheni inferioris cum Privilegio Cæsareo.
- PDF Cesvra Ordinarii
- PDF Index Veritatvm In Singvlos Dies, Primæ Partis.
- PDF 1 Dominica Prima Adventus. Ad Evangelium de extremo judicio.
- PDF 1 Nemo Christianus Christi judicio condemnabitur, nisi qui prius suo Christum judicio condemnaverit.
- PDF 3 Primus Christi Adventus mundano tam timendus quàm secundus. Tam formidandum Mundo præsepe Christi nascentis, quàm Tibunal judicantis.
- PDF 7 Nihil in futuro judicio magis matuendum peccatori, quàm quòd minùs metuit.
- PDF 7 Sicut ad secundum Christi Adventum renovabitur mundus, ita modo animus noster æquè est renovandus.
- PDF 9 Hac hebdomade in considerationem veniunt eæ Personæ, quæ prop[r]iùs spectant & attingunt Mysterium Incarnationis Christi Domini.
- PDF 9 Feria 2. De Aeterno Patre F[i]lium nobis dante. Sic Deus dilexit Mundum, ut sic Mundus diligeret Deum, sicut dilectus est.
- PDF 11 Feria 3. De Filio seipsum offerente. Quam in se attrahit gratiam qui se Deo libens offert, eamdem sibi detrahit qui quod offert, non reddit.
- PDF 13 Feria 4. De Spiritu sancto, quantùm ad operationem Mysterii Incarnationis. Nulla in re frequentiùs Spiritui sancto restitur, quàm quòd infrequentiùs de Christo cogitatur.
- PDF 14 Feria 5. De desiderio Sanctorum Patrum circa Adventum Domini. Vix ullus est, qui non se vere putet desiderare Christum, & vix ullus est qui Eum verè desideret.
- PDF 17 Feria 6. De Sanctißima Virgine Maria Matre D. N. Iesu Christi. Sicut omnis à Maria respectus, impossibile est ut pereat: ita omnis ab ea despectus, necesse est ut intereat.
- PDF 19 Sabbato. De S. Iosepho, Sponso Virginis Matris. Ad illud Gen. 41. Ite ad Ioseph. Melius itur ad Sanctum Joseph, imitatione virtutis ejus quàm laude.
- PDF 21 Dominica Secunda Adventus. Ad Evangelium de S. Ioanne Baptista laudato à Christo Domino, quòd esset propheta & plus quam propheta.
- PDF 21 Hoc est verè laudabile, laudaria ab officio.
- PDF 23 Ad hæc Verba, Ioannes in vinculis. Liberior & beatior est Ioannes in vinculis quàm Herodes in epulis.
- PDF 24 Multi cum Herode Ioannem in vinculis tenent.
- PDF 25 Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Sicut scandalizans, ita peccat scandalizatus.
- PDF 27 Hac hebdomado consideratur Annuntiatio Angelica, ubi sex gradus humilitat[i]s annotantur.
- PDF 27 Feria 2. De primo gradu humiilitatis, qui ex his verbis ducitur: Missus est Gabriel Angelus à Deo. Nulla re homo quantum vis gloriosa, gloriari potest.
- PDF 28 Feria 3. De secundo humilitatis gradu, ad hac Angeli verba: Ave gratia plena Dominus tecum. Nulla res est in humanis verè gloriorsa.
- PDF 30 Feria 4. De tertio humilitatis gradu, qui apparet in turbata virgine ad laudes suas. Ad laudes nostras, tremere potius convenit, quàm exultare.
- PDF 32 Feria 5. De quarto humilitatis gradu, considerando in his Mariæ ad Angelum verbis, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco. Humilitas ita pugnat cum honoribus, ut non repugnet obedientiæ.
- PDF 34 Feria 6. De quinto humilitatis gradu, qui est maximè proprius Beatißima Virgini dicenti se ancillam Domini. Quò quis est major, eò & humilior.
- PDF 35 Sabbato. De sexto humilitatis gradu in Verbo Incarnato. Se anteponit Christo, qui se omnibus non postponit.
- PDF 38 Dominica Tertia Adventvs. Testimonium S. Ioannis Baptistæ de Christo Domino.
- PDF 38 Quàm benè de Christo humilis, tam malè meretur arrogans.
- PDF 40 Ad hæc Evangelii verba. Tu quis es? Tres hominum status ad perfectionem tendentium, his tribus verbis, Tu Quis Es? eò valde promoventur.
- PDF 41 Ego vox clamantis in deserto. Vox clamantis in deserto post peccatum, peccati conscientia peccatori audienda.
- PDF 43 Hac hebdomade consideratur Verbum Incarnatum residens, in utero Virginis Matris. Varii ejus status sub numero septenario sigillatim in dies recensentur. Vnde Veritares Practicæ ad Amoris Divini gradis & effectus pernoscendos eruuntur.
- PDF 43 Feria 2. Septem præcipui tituli quibus Christus Dominus dignosci potest. Affectu potius quàm studio Christus cognoscitur.
- PDF 45 Feria 3. Septem singulares perfectiones Verbi incarnati residentis in utero Virginis Matris, quæ singularem à nobis dilectionem exigunt. Aurum ignitum est amor Christi, in quo non tam ardor quàm puritas quæritur.
- PDF 47 Feria 4. Septem donorum Spiritus sancti plenitudo in Verbo Incarnato. Si spiritu vivimus, spiritu & ambulemus.
- PDF 49 Feria 5. Septem ordinariæ infirmitates infantium, quas in utero pati voluit verbum Incarantum. Non vivitur in amore Christi, sine dolore.
- PDF 51 Feria 6. Septem virtutes quas Christus Dominus in utero Virginis Matris exercuit. Nunquam est Dei amor otiosus.
- PDF 53 Sabbato. Septem virtutes præcipuæ in cultum & amorem verbi Incarnati exhibendæ. Amor non nisi amore compensatur.
- PDF 56 Dominica Quarta Adventus, & tota sequenti hebdomada: De præparatione ad gratias Nascentis Christi Domini recipiendas. Iuxta illud Evangelii, Parate viam Domini. Ista præparatio fit per virtutes & veritates oppositas septem capitalibus vitiis. Ac primùm hodie de Temperantia quæ opponitur vitio gulæ, seu vitæ laxiori, & quæ satis evidenter apparet in S. Ioanne Baptista commorante in deserto & pœnitentiam prœdicante.
- PDF 56 Sibi, non Domino vivit, qui temperatè non vivit.
- PDF 58 Licet omni peccatori sit necessariò pænitendum: vix tamen ullus est, qui necessariam agat pænitentiam.
- PDF 60 Erunt prava in directa & aspera in vias planas. Sic facta sunt aspera in vias planas, ut iam jucundè per aspera, quàm per plana vivamus.
- PDF 61 Majus est Christi beneficium, amaritudines nobis reliquisse amabiles, quàm nullas nobis reliquisse.
- PDF 61 Aut non amatur Christus, aut amatur asperitas.
- PDF 62 Cui nimis adhuc durum videtur pati pro Christo, nimis etiam durum videtur amare Christum.
- PDF 63 In propria venit, & sui eum non receperunt. Non minus modo quàm olim Christus in propria venit, nec sui magis eum recipiunt.
- PDF 65 Feria 2. De diligentia seu devotione quæ est opposita vitio Acediæ, & quæ apparet in B. Virgine, abeunte in montana cum festinatione. Quicquid offerendum Deo sciet vera Devotio, differre nesciet.
- PDF 67 Feria 3. De Charitate quæ est opposita vitio invidiæ: Et quæ apparet in B. Virgine salutante cognatam suam Elisabeth. Charitas alienis bonis gaudet ut propriis.
- PDF 69 Feria 4. De humilitate quæ est opposita superbia: Et quæ apparet in his S. Mariæ verbis: Magnificat anima mea Dominum. Quantò se humilis minorem facit, tantò magis magnificat Deum.
- PDF 71 Feria 5. De Virtute quæ est opposita vitio Avaritiæ. Ad hæc Virginis Matris verba, Esurientes implevit bonis, & divites dimisit inanes. Omnis copia quæ Deus non est, egestas censenda est.
- PDF 73 Feria 6. De Castitatis custodia, exemplo sanctissimæ Virginis, quæ ante partum Elisabeth reversa est in domum suam. Securiator est castitatis victoria fugiendo, quàm pugnando.
- PDF 75 Sabbato. Et in vigilia Nativitatis. De Mansuetudine quæ est ira opposita, & quæ in sancto Iosepho clarè elucet. Mansuetudo parat hospitium Christo venturo.
- PDF 77 In nocte Nativitatis Domini. Et reclinavit eum in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio. Aut Christus fallitur, aut mundus errat.
- PDF 79 In die Natalis Domini. Magnificatus est Rex pacificus super omnes Reges universæ terræ. Christus in præsepi, & Christianus in humilitate, magis magnificatues est quàm Salomon in throno suo.
- PDF 82 In Festo S. Stephani. Stephanus plenus Gratia & fortitudine, &c. Injuriam infert gratiæ maximam, qui pro ferenda injuria non certat fortiter.
- PDF 84 In Festo S. Ioannis Apostoli & Evangelistæ. Discipulus quem diligebat Jesus. Qui diligit cordis munditiem, habebit amicum Regem. Prov. 22.
- PDF 86 In Festo SS. Innocentium. Herodes iratus occidit omnes pueros qui erant in Bethleem. Inimici nostri magis prodesse possunt odio, quàm profuissent obsequio.
- PDF 88 Dominica Infra Octavam Nativitatis. Ecce positus est hic in ruinam & in Resurrectionem multorum in Israel.
- PDF 88 Vel novus homo Christus, veteris nostri hominis est ruina: vel vetus noster homo ruina est nascentis hominis. Alteruter alterius est ruina.
- PDF 89 Triduo sequenti de Pastoribus.
- PDF 89 Die 29. Decembris. Deceleri pastorum profectione ad præsepe Domini. Sicut discursum nostri intellectus statim sequi debet affectus voluntatis; ita & affectum effectus seu exequutio.
- PDF 91 Die 30. Decembris. De ingressu pastorum in locum ubi natus est Dominus. Cum simplicibus sermocinatio eius, seu familiaris communicatio. Prov. 3.
- PDF 93 Die 31. Decembris. De reditu pastorum & relatione eorum quæ audierunt & viderunt. Ne quid nimis, aut quid minus cum proximo.
- PDF 95 Die 1. Ianvarii, Et Anni. In Circumcisione Domini. De nomine Iesu, & de pura intentione renovanda. De pretio Nominis Jesu, tantò plus circumciditur & nobis deperit; quantò minùs perfectè nos circumcidimus.
- PDF 98 Discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 2. Tim. 2.
- PDF 99 Quanta est modò nobis obligatio ad non suscipiendam circumcisionem legalem, tanta est ad suscipiendam spiritualem.
- PDF 100 Triduo sequenti. De tribus puræ intentionis conditionibus, quæ ex effectis antiquæ circumcisionis eruuntur.
- PDF 101 Die 2. Ianvarii. Quæ est Octava S. Stephani, de prima conditione puræ intentionis ut sit pura à peccato: Non sunt facienda mala ut eveniant bona.
- PDF 103 Die 3. Ianvarii. Quæ est Octava S. Ioannis Evang. De secunda conditione puræ intentionis, ut studium continuum reprimendæ concupiscentiæ comprehendat. Totius difficultatis de pura intentione solutio, studium est continuum reprimendæ concupiscentiæ.
- PDF 106 Die 4. Ianvarii. Quæ est Octava SS. Innocentium. De tertia conditione puræ intentionis, ut sit universim in omnibus. Aut nullam vitæ partem, aut totam Deo debes.
- PDF 108 Die 5. Ianvarii. Quæ est Vigilia Epiphaniæ. De stella tribus magis apparente. Dum lucet, ambulandum; ne tenebræ fiant.
- PDF 110 Die 6. Ianvarii. In Epiphania Domini. De Christo Rege à Magis adorato cum oblatis muneribus. Non nisi tribus oblatis concupiscentiis Rex Christus re agnoscitur.
- PDF 112 Non à magno Regno Rex magnus, Christus ita est prædicandus, quàm à magno Rege, magnum eius Regnum.
- PDF 115 Quocumque die sequentium occurrat Dominica prima post Epiphaniam, habetur infrà, die 12. propria eius meditatio.
- PDF 115 Die 7. Ianvarii. De reditu Magorum in patriam suam, per aliam viam. Non aliud, sed aliter.
- PDF 117 Die 8. Ianvarii. De præsentatione pueri Iesu in templo, & Purificatione Virginis Matris. Non quid liceat, sed quid magis expediat.
- PDF 119 Die 9. Ianvarii. De occursu Simeonis in templo, & de iis quæ ventura Christo ac Virgini Matri prædixit. In pace maritudo, & pax in amaritudine.
- PDF 120 Die 10. Ianvarii. De fuga sancti Ioseph in Ægyptum. Non contristabit justum quicquid ei acciderit. Prov. 12.
- PDF 122 Die 11. Ianvarii. De reditu ab Ægypto in Nazareth. Meliore rerum statu non magis gaudet justus, quàm deteriore doluit.
- PDF 124 Die 12. Ianvarii. De Triduana commoratione pueri Iesu duodennis in templo. Sensitivæ devotionis subtractio, veræ & solidæ devotionis est probatio.
- PDF 126 Nemo jam Christum amittit, nisi qui dimittit.
- PDF 126 Nemo tibi Christum auferre potest, nisi te illi auferas.
- PDF 126 Eodem Die, De mansione Nazarethana & subjectione D. Iesu, usque ad annum trigesimum. Nisi te subdas Deo, Deum tibi subdis.
- PDF 128 Die 13. Ianvarii. Quæ est Octava Epiphaniæ. De Baptismo Christi D. Exemplo suo Christus magis urget quàm Imperio.
- PDF 129 Quocumque deinceps die occurrat Dominica 2. post Epiphaniam, illi standum, prætermissis aliis antecedentibus Feriis.
- PDF 129 Die 14. Ianvarii. De solitudine Christi D. per quadraginta dies in deserto. Nemo securè apparet, nisi qui libenter latet.
- PDF 130 Nemo securè loquitur, nisi qui libenter tacet.
- PDF 132 Die 15. Ianvarii. De tentationibus Domini. Nemo periculosè magis tentatur, quàm qui se non putat tentatum.
- PDF 134 Die 16. Ianvarii. Ad hæc S. Ioannis de Christo D. Ecce Agnus Dei, &c. Injuriosum est Christo, Agno Dei, si nulli quidem velis inferre injuriam, nolis tamen illatam ferre.
- PDF 136 Die 17. Ianvarii. Ad hæc primorum Christi D. Discipulorum verba, Magister ubi habitas? Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, & ipse ambulare.
- PDF 138 Die 18. Ianvarii. De Christo Domino communicato, seu de convocatis aliis ad ipsum Discipulis. Nemo magis sibi Christum servat, quàm qui minus sibi soli servat.
- PDF 138 Nemo minus sibi Christum servat, quàm qui magis sibi soli servat.
- PDF 140 Die 19. Ianvarii. Ad hæc CHristi D. de Nathanaele verba, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est? Veras virtutes magis times quàm amas.
- PDF 142 Dominica 2. Post Epiphaniam, De aqua in vinum mutata, à Christo D. ad nuptias invitato.
- PDF 142 Si vis quod non habes, da quod habes.
- PDF 144 Sicut in tristibus, sic in lætis; sicut in adversis, ita in prosperis, advocandus est Iesus.
- PDF 145 Non est magis fidendum humano gaudio quàm homini mentienti.
- PDF 145 Hac hebdomade quæ diversa occurrunt ex Evangelica serie consideranda, eò præcipuè tendunt, ut affectus humanos ratione & gratia discamus regere.
- PDF 145 Feria 2. De prima Christi D. prædicatione, in Civitate Nazareth habita, & à civibus malè accepta. Si ad humanam gratiam divina postuas; divinam ipsam repellis gratiam.
- PDF 147 Feria 3. De altera vocatione Apostolorum. Magis tenemur omnes affectu nostra relinquere, quàm effectu Apostoli.
- PDF 149 Feria 4. De dæmone immundo eiecto ab homine. Non tam à dæmone quantum vis immundo, immunda fit anima, quàm à seipsa.
- PDF 151 Feria 5. De socru petri febricitante & sanata à Christo D. Febris animi longè periculosior, quam febris corporis, corpori.
- PDF 152 Feria 6. De prædicationibus Domini universim consideratis. Si quid nos revocat à Doctrina Christi, vel ob id maxime recipienda est.
- PDF 154 Sabbato. De his Petri verbis ad Dominum: Præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus. Nisi diligenter advertas, stulto labore consumeris.
- PDF 157 Dominica 3. Post Epiphaniam, De leproso mundato.
- PDF 157 Non dixeris, per Deum abest. Ecclesi. 15.
- PDF 158 Pleræque aliæ veritates ad idem Evangelium referuntur.
- PDF 159 Hac hebdomade juxta verbum Domini ad leprosum, Vade, Ostende Te Sacerdoti, &c. sex referuntur, de quibus conveniendus est unicuique sacerdos vel director.
- PDF 159 Feria 2. De adeundo sacerdote seu directore pro sana & recta conscientia in dubiis sibi formanda. Multorum est conscientia cauteriata & perversa, nisi se sinant dirigi.
- PDF 162 Feria 3. De recursu ad sacerdotem pro rite obeunda confeßione. Quod magis confert ad faciendam confessionem, minùs efficitur, nisi cum sacerdote prius conferatur.
- PDF 164 Feria 4. De neceßitate currendi ad Sacerdotes pro remediis spiritualibus.
- PDF 166 Feria 5. De consulendo Sacerdote pro bonis operibus faciendis. Grande malum propria voluntas, quæ se in bono benè faciendo non sinit dirigi.
- PDF 168 Feria 6. De sinceritate qua requiri debet Sacerdos ad participanda ejus sacrificia, siue ad quidvis aliud cum ipso communicandum. Væ duplici corde. Ecclesi. 2.
- PDF 171 Sabbato. De conveniendo sacerdote pro debito usu sacræ communionis. Suam ille vestem nuptialem recusat induere, qui recusat instrui de debito Sacramenti usu.
- PDF 173 Dominica 4. Post Epiphaniam. De sedata maris tempestate, imperio Christi.
- PDF 173 Non quia mala sunt, perturbamur in adversis: sed quia perturbamur, adversa mala sunt.
- PDF 176 Domine salva nos, perimus.
- PDF 176 Peregrinantis in corpore animæ majus est periculum, quàm periclitantis in navi corporis.
- PDF 177 Designantur & alia quædam opportuna huic Evangelio.
- PDF 177 Hac hebdomade, in historia paralytici sanati apud Capharnaum consideratur progressus quidam vitæ spiritualis per tres perfectionis acquirendæ vias.
- PDF 178 Feria 2. De paralytico summisso per tegulas in conspectum Domini; & de primo vitæ purgativæ gradu, quo impedimenta perfectionis quantocyus perfringuntur. Quo longiùs differes, difficultatem longiùs tolles.
- PDF 180 Feria 3. De remißis paralytico peccatis: & de rationabili sollicitudine circa nostrorum remissionem. Sicut non est habenda sollicitudo anxia & scrupulosa de peccatis remissis, ita rationabilis non est deponenda.
- PDF 183 Feria 4. De cogitationibus pharisæorum detectis à Christo D. & de nostris ad virtutem perfectè dirigendis. Nisi, quod monet Sapiens, omni custodia serves cor tuum, non omnino servas.
- PDF 185 Feria 5. De integra sanitate paralytici portantis lectum à quo portabatur: & de nostro progressu spirituali qui in eo figuratur. Tantùm proficies, quantùm à te deficies.
- PDF 188 Feria 6. De perfecta paralytici obedientia: & de ea quæ dicitur obedientia charitatis, quæ perfectam cum Deo facit unionem. Est quidem certum in charitate unionem esse perfectionis; sed non est certò dicenda hæc Charitas neque hæc unio, nisi in obedientia quæ dicitur Charitatis.
- PDF 190 Sabbato. De magnificato post miraculum, ab omnibus, Deo: & à nobis semper magnificando in omnibus. Si non semper, nunquam magnificas Deum.
- PDF 192 Dominica 5. Post Epiphaniam. De zizaniis in medio tritici seminatis, quæ Christus ipse Dominus declaravit esse malos hic viventes inter bonos.
- PDF 192 Sicut non sunt amanda vitia propter amicos homines: sic non sunt odio habendi homines propter eorum vitia.
- PDF 194 Multæ aliæ veritates ad idem spectantes Evangelium indicantur.
- PDF 195 Hac hebdomade occurrit consideranda vocatio S. Matthæi Apostoli, unde eruuntur sex veritates, quæ spectant ad singularem uniuscuiusque vocationis statum, ut in eo suæ saluti & perfectioni commodè vacet.
- PDF 196 Feria 2. De S. Mathæi nostraque vocatione, in qua est salutis nostræ summa.
- PDF 199 Feria 3. De gratitudine animi pro benficio vocationis. Gratitudo animi nulla formari potest digna beneficio vocationis, nisi se aninus dignè conformet vocationi.
- PDF 201 Feria 4. De perfecta mortificatione secundum propriam cuiusque vocationem. Non est minus perfectæ mortificationis, bene uti rebus, quàm omnino non uti.
- PDF 203 Feria 5. De bono sensuum seu sensualium usu, ex propria cuiusque vocatione. Si quid interdum sensibus licitè indulgetur; non ut sensuale est, sed ut est licitum, accipiendum est.
- PDF 205 Feria 6. De præparatione animi ad quælibet adversa, in vocatione, ferenda. Nisi probè paratus sis ad adversa, nec ad ipsa prospera benè paratus es.
- PDF 208 Sabbato. De puritate & excellentia Christianæ religionis in quocumque vivendi statu. Sicut à veteri lege, sic à veteri homine, unicuique Christiano est abstinendum.
- PDF 211 Dominica 6. Post Epiphaniam. Parabolæ grani sinapis & fermenti, quibus veritates Evangelicæ designantur.
- PDF 211 Quò tibi veritates Evangelicæ minùs dignæ apparent, quæ considerentur; hoc ipso magis sunt considerandæ.
- PDF 213 Huic affines & Evangelio conformes aliæ producuntur veritates.
- PDF 214 Hac hebdomade Mysteria quæ occurrunt consideranda continent sex Chrisi D. titulos seu qualitates consideratione dignissimas.
- PDF 214 Feria 2. De primo Domini in templum ingressu, unde ejicit vendentes, & ubi se ostendit summum Dominum. Quantò minùs murmuramus, aut omnino tacemus flagellati à Domino, tantò altiùs altissimum ejus Dominium prædicamus.
- PDF 216 Feria 3. De Colloquio Nicodemi cum Domino Iesu, qui se tum verè Magistrum exhibuit. Qui non renuntiat omnibus, non potest esse Christi discipulus.
- PDF 218 Feria 4. De accusatis à Pharisæis Apostolis, quos Christus Dominus, ut supremus Iudex absolvit, & accusantes condemnat. Qui nimis humana timet judicia, non satis reveretur divina.
- PDF 220 Feria 5. De sanitate restituta omnibus ad Christum accedentibus, qui se Medicum animarum æquè ac corporum fecit. Frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi: quòd gravius in te est malum, hoc minus vis sanari.
- PDF 222 Feria 6. De producto ab Evangelista, Prophetæ testimonio, in quo Dominus, electus Dei servus declaratur. In parvis, major est servi Dei fidelitas.
- PDF 225 Sabbato. Ad hæc S. Ioannis Baptistæ verba, de Christo D. Qui habet sponsam, sponsus est. Hæc sponsæ fides est, ut sicut neminem præter sponsum velit diligere, ita velit à nullo diligi.
- PDF 228 Die 30. Novembris. In Festi S. Andreæ Apostoli, ad hæc ejus verba. O bona Crux. Crux non esset bona, nisi bonum esset cruciari.
- PDF 230 Die 2. Decembris. De S. Francisco Xaverio Societatis Iesu, Indiarum Apostolo, ad hæc ejus verba cùm ageretur de bonis sensibilibus abstinendis: Satis est Domine, satis est. Et cùm de malis sustinendis. Amplius, amplius. Hæc sunt Apostolatûs & perfectioris vitæ duo signa certiora, velle abstinere libenter ab omnibus bonis, & omnia mala sustinere.
- PDF 235 Die 6. Decembris. In Festo S. Nicolai Episcopi & Confessoris. Domine quinque talenta tradidisti mihi, &c. Nunquam meliùs sibi providet fidelis Dei servus, quàm nihil sibi retinens, totum se Domino, suaque omnia consecret.
- PDF 238 Die 8. Decembris. In Festo Conceptionis B. Mariæ Virginis. Conceptio sine macula, non potest verè coli cum macula. Vel sic. Prævaricatorem esse oportet qui Conceptionem sine macula, colat cum macula.
- PDF 240 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum. Apoc. 21.
- PDF 241 Aut puritatem Beatissimæ Virginis neget impurus, aut concedat se abnegatum à tam pura Virgine.
- PDF 242 Nemo amans impuritatis amat Beatam Virginem.
- PDF 242 Quam in se amat Beata Virgo puritatem, in nobis amat; & quam in se odit impuritatem, in nobis odit.
- PDF 243 Sicut Lilium inter spinas, &c. Quod sis tanquam spina natus, potest quidem Beata Virgo compati; sed quòd modò tanquam spina vivas inter lilia, non potest pati.
- PDF 244 Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Psal. 33. Quem docet Virgo timorem Domini tantò meliùs concipitur, quantò meliùs edocetur Immaculata eius Conceptio.
- PDF 247 Nondum erant abyssi, & ego iam concepta eram. Prov. 8. Periculum in mora: Qua quis videlicet moratur colere Beatam Virginem.
- PDF 249 Die 21. Decembris. In Festo S. Thomæ Apostoli; Affer manum tuam & mitte in latus meum, &c. Ex vulnere remedium.
- PDF 251 Proponuntur complures aliæ veritates.
- PDF 252 Die 25. Ianvarii. In Festo Conversionis S. Pauli Apostoli; Domine quid me vis facere? Sicut frequenter dicendum cum Davide, Dixi nunc cœpi; sic simul cum Apostolo, Domine quid me vis facere?
- PDF 254 Die 2. Febrvarii. In Festo Purificationis B. Mariæ Virginis. Nihil excusavit cùm multa potuisset quæ Virgo erat & Mater: ac proinde contra excusationes exemplum est luculentißimum. Triplex autem earum est genus: Primum à dignitate vel conditione personæ petitur. Contrà verò. Indignum sua dignitate se ipse prosert, qui dignitatem suam legi præfert.
- PDF 255 Secundò contra excusantes aliquid difficilius. Qui à lege excludit aliquid, excludit à se totam legem.
- PDF 256 Tertiò contra eos qui culpam referunt tempori. Qui culpam refert tempori, pœnæ tempus non aufert.
- PDF 257 De purificandis affectibus. Qui se hodie non purificat, se magis inquinat.
- PDF 259 Hæc est magis aut minus puræ mentis nota certior, velle magis aut minus purificari.
- PDF 259 Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Luc. 2. Doloris gladium animæ Virginis acerbiorem infert vita peccatoris, quàm mors filii.
- PDF 261 Communes omnibus sanctis Veritates, præterquam Apostolis & Evangelistis, quorum sunt singulares propriæ. De sanctis Martyribus. Sicut martyrio vita naturalis, sic mortificatione vita sensualis; Id est, sicut ne pereat fides, perdenda est martyrio vita naturalis: sic ne pereat fidelitas, perdenda est mortificatione vita sensualis.
- PDF 263 De sanctis Confessoribus Pontificibus. Non est inventus similis illi qui conservaret legem Excelsi. Et communia singulariter, & singularia communiter.
- PDF 265 De sanctis Doctoribus. Sic cavendum ne scientia præferatur Virtuti, ut tamen scientia non negligatur.
- PDF 267 De sanctis Confessoribus non Pontificibus. Sint lucernæ Ardentes in manibus vestris. Quantùm cuique est vigilantiæ, tantùm virtutis & meriti.
- PDF 269 De sanctis Fundatoribus Religiosi Ordinis. Virtutum Patris Nostri gratia non tam sermonibus exprimenda, quàm operibus comprobanda.
- PDF 271 De sanctis Virginibus. Prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Virgo sponsa Christi, aut est vigilans ad integram perfectionem, aut non est prudens.
- PDF 273 De sanctis non Virginibus. Mulierem fortem quis inveniet? Qua ratione difficile est Mulierem fortem invenire, eadem facile est inventam prædicare.
- PDF 275 In Dedicatione Ecclesiæ. In loco sacro non pavere, pavendum est.
- PDF 280 Ad sacrum locum sicut ad Sacramentum. Iuxta illud Ecclesiastici officii: Locus iste à Deo factus est, inæstimabile Sacramentum, irreprehensibilis est.
- PDF Index Rervm Præcipvarvm Primæ Partis.
- PDF Vorsatz
- PDF Rückdeckel
- PDF Rücken
- PDF Pars Verna
- PDF Vorderdeckel
- PDF Vorsatz
- PDF Titelblatt
- PDF Index Veritatvm In Singvlos Dies, Secvndæ Partis.
- PDF 1 Dominica Septuagesimæ. De otiosis operariis in vineam mißis.
- PDF 1 Sicut nemo otiosus in vinea, sic nemo benè operatur, nisi otiosus.
- PDF 3 Nullus est labor, nisi sit in vinea Domini, & in vinea Domini nullus est labor.
- PDF 3 An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Qua parte peccator à se timorem Dei excusit, eadem Deus peccatori timorem magis incutit.
- PDF 5 Multi sunt vocati, pauci verò electi. Quæ causa est cur pauci salvi, hæc in te causa est, cur ex illis forte non fis.
- PDF 9 Aliæ his affines veritates indicantur. Hac hebdomade inchoatur historia Passionis Domini, à concilio Iudæorum contra Iesum; in eaque pergitur ad illum sermonem, quem peractâ cœnâ Dominus cum Discipulis suis habuit.
- PDF 9 Feria 2. De consilio Iudæorum contra Dominum, ubi Iudas proditionem suam aperuit. Quid nequius, quàm quod excogitavit caro & sanguis? Eccles. 17.
- PDF 12 Feria 3. De cæna Paschalis Agni secundùm legem moremque Iudæorum, qui de lege violata Christum indefinenter accusabant. Voluntatis eiusdem est, nolle afferre scandalum: & sufferre velle, si quando pravè accipitur.
- PDF 15 Feria 4, De lotione pedum. Qui se Christi exemplo non humiliat, exemplo Dæmonis humiliabitur.
- PDF 17 Feria 5. De institutione sanctissimi Sacramenti. Ingratus est tanti beneficii, qui se tantùm ex parte immolat, se totum immolante Christo.
- PDF 19 Feria 6. De proditione Iudæ manifestata à Christo Domino. Qui se existimat stare, videat ne cadat. 1. Cor. 10.
- PDF 22 Sabbato. De contentione honoris inter Apostolos orta. Licet obtineres quod ambis, non esset contendendum: at verò licet contendas, non obtinebis.
- PDF 25 Dominica Sexagesimæ. De parabola seminis seminati in terram, cuius tres partes sunt infructuosæ. Semen est verbum Dei.
- PDF 25 Nisi verbum Dei te convertat, tu pervertes verbum Dei.
- PDF 27 De primo impedimento verbi Dei. Quæ pœna timenda est in non servato deposito, hæc est timenda in verbo Dei fecus viam expositio.
- PDF 29 De secundo impedimento verbi Dei. Qui ad tempus credunt, nullo credunt tempore.
- PDF 29 Qui temporales sunt, nullius sunt temporis.
- PDF 31 De tertio impedimento Divini verbi. Inordinatæ solicitudines ita nocivæ sunt, ut illud ipsum Christi verbum, quo dicuntur alia Dei verba suffocare, suffocent.
- PDF 33 De patientia, quæ ita necessaria est ad ferendum fructum, ut nullus alioquin feratur. Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Iob. 6. Id est, qui timent laborem in audiendo Dei verbo, incident in majorem: quantoque minus pati voluerint, ut referant fructum, tantò magis patientur ex defectu fructus.
- PDF 35 Aliæ conformes Evangelio veritates producuntur.
- PDF 36 Hac hebdomade, de Sermone Domini post cænam cum discipulis habito, ad eos roborandos in adversis.
- PDF 36 Feria 2. De futuro Petri lapsu, à Christo Domino prænuntiato. Nimia firmitas, infirmitas.
- PDF 37 Feria 3. De cavenda perturbatione animi in adversis. Quod Christus semel suis, hoc in omni semper casu, tibi dicit. Non turbetur cor tuum.
- PDF 39 Feria 4. De Christo D. ut est exemplar constantiæ, & via vera ad perfectionem. Melius ets in via claudicare, quàm præter viam fortiter ambulare. S. Aug.
- PDF 42 Feria 5. De charitate simul & constantia conjungendis ad tolerantiam adversitatum. Sic charitas & constantia simul junctæ constant, ut nisi sint simul junctæ, non sibi constent.
- PDF 44 Feria 6. De prævidendis adversitatibus. Quantùm obest adversitas improvisa, tantùm prævisa prodest.
- PDF 46 Sabbato. De oratione in nomine Salvatoris facienda, ad petendum subsidium in adversis. Nulla in adversis conquerendi est ratio, aut nulla erit conquerentis oratio.
- PDF 48 Dominica Qvinqvagesimæ. De cæco illuminato à Christo D. post colloquium de sua paßione habitum cum discipulis.
- PDF 48 Cæcutientibus in via perfectionis, lux perfecta Christus patiens.
- PDF 50 Contra impietatem temporis. Gladium evaginaverunt peccatores. Quibus armis impietas hoc tempore propugnatur, iisdem expugnatur.
- PDF 56 Nihil unquam Christiana Religio passa est gravius, quàm quod à Christianis modò patitur.
- PDF 60 Nonnullæ aliæ designantur consimiles veritates.
- PDF 60 Hac hebdomade veritates eruentur ex illa oratione, quam Christus D. ad Patrem habuit cœnaculo, & quæ refertur Ioan. 17. ad præparandos affectus, qui frequentius occurrunt exercendi meditando passionem Domini.
- PDF 60 Feria 2. De zelo clarificandi Christi Domini. Clarifica filium tuum. Scientia sine zelo, arma sine milite: zelus sine scientia, miles sine armis.
- PDF 62 Feria 3. De nostra subjectione sub potestate Christi. Dedisti ei potestatem omnis carnis. Quo magis Christo subiicimur, eò magis erigimur.
- PDF 64 Feria 4. Quæ est Cinerum. De perfecta imitatione Christi Domini in adimplenda Dei voluntate, sicut ille fideliter eam consummavit: Opus consummavi. Non quidquid Christus egit, sed quomodo.
- PDF 66 Pro Feria Quadragesimali. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Memento homo quia pulvis es, & in pulverem reverteris. Mortificandis concupiscentiis opportuna mortis memoria.
- PDF 70 Quæ viventi res fuit gratior, hæc fiet morienti gravior.
- PDF 71 Ut vita mortem ordinat, sic mors vitam.
- PDF 73 Cam jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Magis modò peccant, qui ne boni appareant hominibus, non jejunant; quàm olim tristes hypocritæ, qui ut boni apparerent, jejunabant.
- PDF 77 Feria 5. De cavendo mundo, pro quo Christus non orat. Quà latè patet Mundus, nihil est uspiam ita contemnendum & cavendum, quàm quod intus in te uno latet, Nempe concupiscentia, quæ facit mundum.
- PDF 79 Ad Evangelium Feriæ, de commendata Centurionis fide, ac sanato eius servo.
- PDF 79 Feria 6. De vera sanctitate, quam suis Christus orat. Sanctifica eos in veritate. Qui te à sanctitate acquirenda excusas, ex aliis acquisitis bonis te condemnas.
- PDF 82 Ad Evangelium Feriæ. De diligendis inimicis, & de justitia nostra non facienda cora[m] hominibus.
- PDF 83 Sabbato. De efficaci desiderio & cura salutis per media ordinata, sicut illam desideravit & curavit Christus mediator noster, qui propterea dicebat Patri, Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, & illi sint mecum, &c.
- PDF 85 Si ordinaris ad salutem mediis non uteris, mediatore Christo abuteris. Ad Evangelium Feriæ, de discipulis laborantibus in remigando.
- PDF 86 Dominica I. Qvadragesimæ. De solitudine, jejunio & tentationibus Domini. De his seorsim, nec non de triplici tentatione, quâ impetitus fuit Christus à dæmone, multa convenienter producuntur. 171. In quibus, quæ contra tentationes maximè generalis & singulariter opportuna est Veritas, declaratur fusiùs.
- PDF 87 Si tentatorem permiseris ingredi, non se permittet egredi. Facilius excluditur quàm eiicitur.
- PDF 89 Hac hebdomade de internis Christi doloribus, quos in monte olivarum vehementius ipse in animop suo concitavit.
- PDF 89 Feria 2. De tristitia Domini. Qui cum Christo dolente non dolet, nec cum ipso gaudente gaudet.
- PDF 91 Ad Evangelium Feriæ de extremo judicio, ac de operibus misericordiæ.
- PDF 92 Feria 3. De timore, anxietate, & agonia Domini. Ab imitando Christo excusantis humana[m] infirmitate[m] infirma est & nulla excusatio.
- PDF 94 Ad Evangelium Feriæ. De Domini ingressu in civitatem & intemplum, unde vendentes eiecit.
- PDF 94 Feria 4. De compaßione Christi erga homines, & de nostra erga ipsum. Frustra te Christi miseret, nisi te tui priùs misereat.
- PDF 96 Ad Evangelium Feriæ. De scribis petentibus signum è cælo, quibus Ninivitæ opponuntur, &c.
- PDF 97 Feria 5. De dolore Christi ex perituris & da[m]nandis hominibus, pro quibus frustra passurus erat. Quantò te ipsum negligis, quasi non esses cum cæteris periturus, tanto te Christus doluit præcæteris perituris.
- PDF 98 Ad Evangelium Feriæ. De Cananæa.
- PDF 99 Feria 6. De confusione Christi propter iniquitatem omnium nostrum quam Deus in eo posuit. Quæ in malo bona est confusio, in bono mala.
- PDF 101 Ad Evangelium Feriæ, De sanato paralytico in piscina. Sabbato. De dolore contritionis, quem Christus D. sensibilem habuit.
- PDF 103 Vera contritio dolorem sensibilem nec includit nec excludit. Evangelium Feriæ, idem est ac sequentis Dominicæ.
- PDF 104 Dominica 2. Quadragesimæ De Transfiguratione Domini. Hæc inter alias ex colloquio Domini cum Moyse & Elia de exceßu, quem completurus erat in Ierusalem, fusiùs exponitur.
- PDF 105 In die bona, nisi memores mala, non erit dies bona. Et in die mala, si memores bona, non erit dies mala.
- PDF 107 Hac hebdomade, quidquid in olivarum horto, dum capitur à Iudæis Dominus, gestum aut dictum fuit, recensetur.
- PDF 107 Feria 2. Discipulis à somno excitatis, appropinquantem paßionis horam & traditorem Christus denuntiat. Ecce appropinquavit hora.
- PDF 108 Si dum adest occasio, virtus abest: vix unquam virtus aderit.
- PDF 109 Ad Evangelium Feriæ. In peccato vestro moriemini.
- PDF 110 Feria 3. Suavitas & mansuetudo Domini proditorem suum alloquentis. Quò quis est mitior, eò est generorios.
- PDF 112 Ad Evangelium Feriæ. Super cathedram Moysis sederunt scribæ, &c.
- PDF 113 Feria 4. Procedit Iesus obviam suis inimicis, eosque prosternit. Qui supra mortem est, infra se videt omnia, Id est, qui sic paratus est pati & mori, ut Dominus; sic sibi mortem & adversa quæque substernit, sicut ille suos prostravit inimicos.
- PDF 115 Ad Evangelium Feriæ, de Matre filiorum Zebedæi.
- PDF 116 Feria 5. Gladio se defendi vetat Christus, cùm sit paratus bibere calicem sibi à Patre datum. Quo in cælis corona gloriæ s[u]metur vultu, hoc in terris calix sumendus est.
- PDF 118 Ad Evangelium Feriæ. De divite Epulone, & de mendico Lazaro.
- PDF 118 Feria 6. Scripturas adimplendas verbo & exemplo docet Christus. Si propter scripturas sunt adversa toleranda, sunt libenter toleranda.
- PDF 120 Ad Evangelium Feriæ. De parabola vineæ locatæ malis agricolis.
- PDF 121 Sabbato. Sinit se Christus capi & ligari. Sicut ex necessitate virtus, ita ex virtute necessitas.
- PDF 123 Ad Evangelium Feriæ. De filio prodigo.
- PDF 124 Dominica 3. Quadragesimæ. De Christo ejiciente dæmonium. Post multas ad unamquamque partem Evangelii productas veritates, hæc ad verba Christi, Qui non est mecum, contra me est, fusiùs declaratur.
- PDF 124 Quòd difficillimè credetes, te contra Christum esse; hoc est facillimum creditu, si Christo credis.
- PDF 126 Hac hebdomade, considerantur quæcunque gesta sunt per totam noctem apud Pontifices, usque ad matutinum diei sequentis, quo Christus ad Pilatum est adductus.
- PDF 127 Feria 2. Christus alapam infligenti mira mansuetudine loquitur. Quantùm fas est ira loqui, tantùm ex ira nefas.
- PDF 128 Ad Evangelium Feriæ. De prima Christi D. prædicatione in civitate Nazareth habita.
- PDF 129 Feria 3. Christus falsò accusatus nihil respondet. Qui loquendo vinceréris, silendo vincis.
- PDF 130 Ad Evangelium Feriæ. De correctione fraterna & remittendis semper iniuriis.
- PDF 131 Feria 4. Christus adjuratus à Caypha, profitetur se filium Dei. Qui audaciùs loquitur inferiori, timidiùs Superiori loquetur.
- PDF 133 Ad Evangelium Feriæ. De laudando corde potius quàm manibus.
- PDF 134 Feria 5. Christus tota nocte apud Pontificem, iniuriis exponitur. Cæteræ pugnant virtutes, sola vincit perseverantia.
- PDF 135 Ad Evangelium Feriæ. De socru petri periclitante, sanata à Christo Domino.
- PDF 136 Feria 6. Christus negantem se Petrum benignè respicit. Læsi amoris ira, quò est suavior, eò est potentior.
- PDF 137 Ad Evangelium Feriæ. De Samaritana.
- PDF 138 Sabbato. De Iudæ proditore, miserrimè pereunte: & de miro Christi silentio circa huius interitum. Qui ruinâ gaudet inimici, ruinam ejus in se trahit.
- PDF 139 Ad Evangelium Feriæ. De Muliere adultera.
- PDF 140 Dominica 4. Quadragesimæ. De quinque panibus multiplicatis, &c. Multis Evangelii partibus multæ subiiciuntur veritates, quas inter, quòd Christus se volentes Regem facere fugerit; hæc singulariter declaratur.
- PDF 140 Qui sectatur honores mundi, quos fugit Christus, à Christo fugit ad mundum.
- PDF 142 Hac hebdomade, quidquid Christus D. passus est, ex quo deductus fuit à Iudæis ad Pilatum, usque ad eius condemnationem: ubi de ferendis præsertim opprobriis agitur.
- PDF 142 Feria 2. Christus Pilato à Iudæis præsentatus & accusatus. Qui sibi innocenti factam injuriam nimis dolet, suæ ipse innocentiæ injuriam facit.
- PDF 144 Ad Evangelium Feriæ. De eiectis è templo venditoribus & nummulariis.
- PDF 144 Feria 3. Christus ab Herode spretus. Quem pro Christo sperni pudet, Christi pudet.
- PDF 146 Ad Evangelium Feriæ. Iam die festo mediante, ascendit Iesus in templum & docebat.
- PDF 147 Feria 4. Christus Barraba comparatus & postpositus. Quò quis inferior est in ordine hominum, eo superior est in Christi ordine.
- PDF 149 Ad Evangelium Feriæ. De cæco nato.
- PDF 149 Feria 5. Christus flagellatus. Quæ duo infidelem à Christo avocant, dolor & ignominia, fidelem ad Christum vocant.
- PDF 151 Ad Evangelium Feriæ. De Adolescente mortuo suscitato in civitate Naim.
- PDF 151 Feria 6. Christus per ludibrium Rex & homo dictus. Sic prudenter cavendum, ne vituperetur ministerium tuum; ut si nimis id caves, non satis caveas.
- PDF 153 Ad Evangelium Feriæ. De Lazaro infirmo, mortuo & suscitato.
- PDF 153 Sabbato. Christus à Pilato, ex humano respectu[m], condemnatus ad mortem. Humanus respectus, inhumanus Christi despectus.
- PDF 155 Ad Evangelium Feriæ. Ego sum lux mundi, &c.
- PDF 156 Dominica Passionis. Vexilia Regis Prodevnt.
- PDF 156 Nemo cum Christo candidus, nisi sit simul rubicundus. Nemo effectu candidus, nisi sit affectu rubicundus. Nemo actu satis purus, nisi actum puritatis suo sit paratus tueri sanguine, contra quodvis peccatum.
- PDF 158 Circa Evangelium (Quis ex vobis arguet me de peccato) Multæ sunt aliæ veritates.
- PDF 159 Hac hebdomade, quidquid à prætorio Pilati usque ad crucifixionem in Calvaria monte gestum est.
- PDF 159 Feria 2. Christus oblatam à Iudæis crucem accipit. Non quæsitæ cruces sunt magis exquisitæ.
- PDF 161 Huic aliæ quædam subnectuntur. Et ad Evangelium Feriæ. Quæretis me & non invenietis.
- PDF 161 Feria 3. Christus impositam tollit crucem: & depositam sinit Simoni post se tollendam. Qui sibi suas solus aptat cruces, vix unquam aptas efficiet.
- PDF 163 Ad Evangelium Feriæ. Dixerunt ad Iesum fratres eius, transi hinc, & vade in Iudæam, &c.
- PDF 164 Feria 4. Christus ad se sequentes & se plangentes conversus, futuras denuntiat pœnas non pænitentibus. Crux interdum quidem à corpore, sed nunquam ab animo deponenda.
- PDF 166 Ad Evangelium Feriæ. Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam, &c. De ovibus Christi.
- PDF 166 Feria 5. Quatuor dimensiones Christi crucis & nostræ. Qui à cruce suas tollit dimensiones, tollit à se suam crucem.
- PDF 168 Ad Evangelium Feriæ, de Muliere peccatrice, seu Magdalena pœnitente.
- PDF 169 Feria 6. Christus cruci affigitur. Quod petenti Christo juxta crucem non negasses, hoc à te semper petit, hoc illi semper debes, hoc illi nunquam negandum.
- PDF 171 Ad Evangelium Feriæ. De Iudæorum consilio contra Dominum: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo.
- PDF 172 Sabbato. Christus in cruce illusus. Quod novo negatur homini contra veterem: hoc indulgetur veteri contra novum.
- PDF 173 Evangelium Feriæ. De celeberrimo illo ingressu Domini in civitatem Ierusalem, De quo jam suprà, & sequenti Dominica commodiùs. Hac sancta hebdomada, de septem Christi verbis in cruce prolatis, ad perfectam omniu[m] renuntiatione[m].
- PDF 174 Dominica Palmarum. De Illustri palma & triumpho, quem Christus Dominus refert inimicis, & qui exprimitur in primo verbo in curce prolato, Pater dimitte illis.
- PDF 174 Illustrior de inimicis palma est, mori pro eis in moriantur, quàm ipsis perditis triumphare.
- PDF 176 Quæ de hodierno ingressu & triumpho Domini possunt alia memorari.
- PDF 177 Præsertim verò, duo hæc, declarantur expressiùs. Lachryma, passionis Christi vicaria.
- PDF 178 Hoc sacrum tempus Crisis est æternitatis.
- PDF 181 Feria 2. De secundo Christi verbo ad Latronem. Hodie mecum eris in Paradiso. Et de ea renuntiationis specie, quæ spectat usum sua potestatis. Impietatis genus est, pietatis cultoribus nimis commune, plura, quàm possint, velle facere; & quæ possint, non facere.
- PDF 183 Ad Evangelium. De cæna in Bethania, Ante sex dies Paschæ, vel quidvis aliud sancto tempori opportunum.
- PDF 184 Feria 3. De tertio Christi verbo. Ecce filius tuus, Ecce mater tua. Et de perfecta renuntiatione inordinati affectus erga parentes aut alias personas charas. Qui nimis suos diligit, non satis diligit.
- PDF 185 Feria 4. De quarto Christi verbo: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et de voluntaria renuntiatione cujuslibet sensibilis consolationis. Beatius est carere omni sensibili consolatione, quàm ea abundare.
- PDF 187 Feria 5. De quinto Christi verbo. Sitio. Et de interna renuntiatione desiderii cujuslibet inordinati etiam spiritualis. Sic pia etiam desideria debent esse ardentia & temperata, ut qua ratione sunt ardentia, eâdem sint & temperata.
- PDF 189 Quæ plura desideriis, decæna Domini, de sanctissimo Sacramento, seu etiam de communione, desiderari possint.
- PDF 189 Feria 6. Quæ parasceve dicitur. De sexto Christo verbo. Consummatum est. Et de absoluta consummatione, quæ supersunt in hac vita, ut consummemur cum Christo. Aut nihil hodie ages, aut sic semper ages.
- PDF 191 Item ad illa S. Apostoli verba: Qui vivunt, jam non sibi vivant: vel, Non estis vestri, empti enim estis pretio magno. Nihil est in vitæ nostræ usu minus nostrum, quàmipse vitæ usus.
- PDF 196 Vberiùs verò ad hæc S. Petri. Iesvm Nazarenum, virum approbatum à Deo in vobis, affigentes interemistis. Vel ad ista S. Pauli. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, & ostentui habentes. Gravius est Christo pati à Peccato, quàm pro peccato.
- PDF 211 Vbi tota Dominicæ Passionis series percurritur. Ad hæc etiam, aut similia: Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in Authorem fidei & Consummatorem Iesum. Sic est propositum nobis certamen in septem Christi patientis stationibus, ut qui vel unam deserat, totius militiæ sit desertor.
- PDF 217 Sabbato Sancto. De septimo Christi verbo. Pater in manus tuas commendo spiritum meum. De descensu ad inferos, de corporis sepultura. Et de postrema renuntiatione, quæ est libertatis. Nemo liberior, quàm qui minùs est liber.
- PDF 219 Dominica Resurrectionis.
- PDF 219 Nemo cum Christo mortuus, qui cum ipso non resurgat.
- PDF 219 Nemo cum Christo resurgit, nisi qui cum ipso sit mortuus.
- PDF 227 Hac hebdomade, dotes corporis, seu gloriosa vita Christi atque animæ nostræ simul eum eo resurgentis qualitates proponuntur, indeque veritates practicæ paradoxæque omnes eruuntur.
- PDF 227 Feria 2. De Immortalitate gloriosa vitæ Christi, atque animæ cum eo resurgentis. In morte immortalitas.
- PDF 229 Ad Evangelium Feriæ. De duobus peregrinis euntibus in castellum Emmaus.
- PDF 229 Feria 3. De impassibilitate Corporis Christi D. & animæ nostræ simul cum eo resurgentis. In patientia impassibilitas.
- PDF 231 Ad Evangelium Feriæ, de discipulis congregatis in cœnaculo, quibus apparuit Christus, januis clausis.
- PDF 231 Feria 4. De subtiltate corporis Christi, & animæ nostræ simul cum eo resurgentis. In infirmitate virtus, in impotentia potentia.
- PDF 234 Ad Evangelium Feriæ. De septem discipulis piscantibus.
- PDF 234 Feria 5. De agilitate corporis Christi D. & animæ nostræ cum eo resurg[e]ntis. In tarditate agilitas.
- PDF 236 Ad Evangelium Feriæ. De Maria Magdalena quærente Dominum in sepulchro.
- PDF 236 Feria 6. De claritate gloriosi corporis Christi D. & animæ nostræ cum eo resurgentis. In tenebris claritas.
- PDF 238 Sabbato. De plagis in corpore Christi reservatis ad perpetuam memoriam. In oblivione memoria.
- PDF 240 Ad Evangelium Feriæ. De Patro & Ioanne currentibus ad sepulchrum.
- PDF 240 Dominica In Albis. De iisdem Christi D. plagis ad remedium infirmitatum nostrarum reservatis.
- PDF 240 In plagis sanitas.
- PDF 242 De iisdem rursus plagis, ad hæc Prophetæ verba; Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Quantò est de peccato major tristitia, tantò est peccatoris majus gaudium de fontibus Salvatoris.
- PDF 244 Ad hæc verba Epistolæ, quæ hoc die legitur. Hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostræ. Quanta olim erat fidelium gloria, mundum vincere; tanta modò est ignominia, vinci à mundo.
- PDF 247 Ad hæc verba, quæ ex S. Petro usurpat Ecclesia. Quasi modò geniti infantes, rationabiles, sine dolo. Infantes esse oportet vel bonâ vel malâ infantiâ.
- PDF 249 Hac hebdomade & tribus sequentibus, Charitatis proprietates, quæ ab Apostolo referuntur, sic ad mysteria sive apparitiones Christi resurgentis revocantur, ut his certissimis notis vera Charitas discerni possit ab amore proprio, seu zelo falso & adumbrato.
- PDF 249 Feria 2. Apparet Christus D. Beatißimæ Virgini Matri, in quâ item apparet prima Charitatis proprietas: Charitas patiens est. Quàm verè Charitas includit in se patientiam, tam verè impatiens excludit à se charitatem.
- PDF 252 Feria 3. Apparet Christus Mariæ Magdalenæ, ubi & apparet secunda Charitatis proprietas: Charitas benigna est. Si quid Charitas negat, tam benigna negando est, quàm concedendo.
- PDF 254 Feria 4. Apparet Christus alius mulieribus: & alium suæ benignæ charitatis effectum illis co[n]fert Sæpe videtur in nobis esse Charitas, & est magis carnalitas.
- PDF 256 Feria 5. Antequam Christus appareat omnibus discipulis suis, in his apparet, quòd Charitas non æmulatur. Quidquid acquiras æmulando, plus perdis quàm acquiras.
- PDF 257 Feria 6. Duo ex discipulis Petrus & Ioannes currentes ad sepulchrum ostendunt Charitatem, Quæ non agit perperam. Id est, inordinatè. Minima quævis inordinatio cordis immundi, major est maximâ quavis inordinatione hujus mundi.
- PDF 260 Sabbato. Apparet Christus seorsim Petro & Iacobo: & in his duobus Apostolis apparet charitas, Quæ non inflatur. Humilitati tuendæ tutius est vix de se, quàm vel humiliter loqui.
- PDF 262 Dominica 2. Post Pascha. Ego Svm Pastor Bonvs. Animam Meam Pono Pro Ovibus Meis.
- PDF 262 Nihil æstimatione speculativa pretiosius anima nostra: sed practicâ nihil vilius.
- PDF 265 Hac hebdomada, dum apparet Christus D. duobus discipulis peregrinantibus, apparet Charitas, Quæ non est ambitiosa.
- PDF 265 Feria 2. Christus apparens peregrinis in habitu peregrini, ostendere incipit Charitatem minimè ambitiosam. Sicut vinum novum, sic novus honor maximè temperandus.
- PDF 267 Feria 3. De familiari colloquo Christi D. cum peregrinis. Hic ascendit ad summos, qui descendit ad infimos.
- PDF 269 Feria 4. Christus de opprobriis suæ paßionis libenter audit & loquitur. Quæ sunt ambitioso detrimenta, hæc sunt humili lucra.
- PDF 271 Feria 5. Christus scripturas, quæ de ipso erant, peregrinis interpretatur. Quo gressu Charitas nobilem fugit suggestum, eodem petit ignobilem.
- PDF 273 Feria 6. Christo loquente peregrinis, inardescunt eorum corda. Colloquendo de divinis, quantò magis luces quàm ardes, tantò minùs te divina lucet charitas.
- PDF 275 Sabbato. Christus Dominus rogantibus se peregrinis ut secum maneat, acquiescit. In dubio certius est, & rationi conformius, alioru[m] rationi te conformare qua[m] propriæ.
- PDF 277 Dominica 3. Post Pascha. De tristitia & gaudio Apostolorum, ex absentia & præsentia Domini.
- PDF 277 Tres præcipuæ distinguuntur Evangelii partes, ad quas hæ distinctæ referuntur veritates. Modicum & iam non videbitis me.
- PDF 277 Nihil tam modicè creditur quàm modicum vitæ tempus, cum nil tamen sit tam credibile.
- PDF 281 Tale est pretium hujus modicæ vitæ, ut quantò majoris vitam hanc æstimes, tantò minoris facias illius pretium.
- PDF 282 Ex modico illo, quo vivis tempore, plus etiam vitæ perdis quàm vivas.
- PDF 285 Vt fur de furto, sic mundus de mundo gaudet.
- PDF 286 Non te contristes contristatus, & ipsa tua tristitia jam vertetur in gaudium.
- PDF 288 Quæ à Christo est tristitia, magis jucunda est, quàm quæ à mundo jucunditas.
- PDF 289 Iterum videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gaudium vestrum nemo tollet à vobis. De Christo nos vidente plus esse debet gaudii, quàm de nobis Christu[m] vide[n]tibus.
- PDF 290 Quantò felicius est illud gaudium, quod nemo à te potest tollere, tantò tu infelicior, qui hoc à te tollis.
- PDF 291 Feria 2. Christo Domino apparente discipulis simul congregatis, apparet charitas, Quæ non quærit, quæ sua sunt. Charitas non quærendo sua, meliùs invenit, quàm si quæreret tantò ditior, quanto pauperior.
- PDF 294 Feria 3. Apparet iterum Christus discipulis simul congregatis, præsente Thoma, simulque apparet charitas, Quæ non irritatur. Esto appareant aliquæ irascendi causæ, multò tamen plures sunt & validiores, ne irascaris.
- PDF 298 Feria 4. Apparet Christus septem discipulis de nocte piscantibus, ubi & apparet charitas, Quæ non cogitat malum. Si charitas cogitaret malum, malum de charitate cogitari possit.
- PDF 301 Feria 5. Christus D. Petro suas pascendas oves concredit, simulque demonstrat charitatem, Quæ non gaudet super iniquitate. Gaudere super iniquitate, plerumq[ue] est iniquius, quàm ipsa[m] iniquitate[m] co[m]mittere.
- PDF 303 Feria 6. Christus D. mittens suos in universum mundum, & promittens se miraculis confirmaturum, quæ prædicarent, ostendit charitatem, Quæ congaudet veritati. Aut amandus tui contemptus, & te contemnenti congaudendum, aut non amanda charitas, Quæ congaudet veritati.
- PDF 305 Sa[b]bato. De miraculis spiritualibus quæ Charitas Domini quotidie operatur, ut ostendat se congaudere veritati. Sapienter ille, qui maluit liber peccato possideri à dæmone, quàm vel levi cum peccato liberare possessos.
- PDF 308 Dominica 4. Post Pascha. De necessario Christi discessu, & in eius vicem venturo Spiritu sancto, qui mundum arguat de peccato.
- PDF 308 Vado ad eum, qui misit me. Sicut à Deo, sic ad Deum.
- PDF 309 Cui veritati multæ affines adjunguntur.
- PDF 310 Expedit vobis ut ego vadam. Duæ iam alibi propositæ veritates huc referuntur.
- PDF 310 Si non abjero, paraclitus non veniet ad vos. Inordinata quævis affectio, licet parum sit mala, non est tamen parvum malum.
- PDF 312 Huic multæ conformes aliæ producuntur.
- PDF 312 Nec non ad illa, quæ ibidem declarantur; Cum venerit ille, arguet mundum de peccato, & de justitia, & de Iudicio.
- PDF 313 Fer. 2. Apparet quinge[n]tis Dominus in mo[n]te Galilææ, ubi & apparet Charitas, Quæ omnia credit. Non est priùs intelligendum, ut credas; sed primo credendu[m] est, ut post intelligas.
- PDF 315 Feria 3. De potestate, quam sibi Christus datam dicit, unde est illa charitas, Quæ omnia sperat. Vera fiducia confidenti nunquam infida.
- PDF 317 Feria 4. De integra observatione mandatorum, quam Christus suis commendat, & de illa Charitate, quæ idcirco omnia suffert & omnia sustinet. Aut nulla, aut tota est Charitas in agendis, sicut fides in credendis.
- PDF 320 Feria 5. De charitate, quæ non excidit, & quæ apparet in Christo remanente nobiscum, sicut promisit: Ecce ego vobiscum sum. Melius erat viam Justitiæ non introisse, quàm retroisse.
- PDF 323 Feria 6. De eadem charitate Christi Domini, quâ nobiscum semper manet in SS. Sacramente. Quàm gloriosum est Sacramento, multa in nos posse, si velimus: tam ignominiosum est pauca posse, quod nolimus.
- PDF 326 Sabbato. De eade[m] charitate Christi, quâ co[n]stanter nobiscu[m] manet per superiores & directores. Quasi peccatu[m] ariola[n]di est repugnare: & quasi scelus idololatri[a]e nolle acquiescere.
- PDF 328 Dominica 5. Post Pascha. De orationis efficacia, frequentia, & aliis proprietatibus. Si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.
- PDF 328 Ne dicas te petere in nomine Domini, aut ne dicas te nihil obtinere.
- PDF 330 Plures huic annectuntur Veritates.
- PDF 330 Quàm verè autem unusquisque sibi poßit illud Christi applicare. Vsque modo non petistis quidquam, patet ex ipsa Oratione Dominica, cuius septem petitionibus cùm septem opponantur vitia, quæ dicuntur Capitalia, nisi ea quisque reprimat, nihil petit: quod sic paucis expressum fusè declaratur. Qui sibi non contradicit in suis malis desideriis, sibi contradicit in bonis.
- PDF 334 Hac hebdomade, conformes mysterio Ascensionis Domini considerationes & veritates ex primo capite Actuum Apostolorum eruuntur, atque his velut stimulis & motivis excitantur corda nostra, Vt Qvæ sursum sunt, quærant & sapiant, ubi Christus est in dextera Dei sedens.
- PDF 334 Feria 2. In Rogationibvs. De primo motivo cælestis desiderii, quod in cœlo nobis promissum sit Regnum Dei, de quo Christus cum discipulis loquebatur. Quantam in te vim habet desiderium Regni Cælestis, tantam tibi vim facies.
- PDF 336 Ad Evangelium de Rogationibus, multa proponuntur, quæ singulis tridui Feriis poßint deservire, & his tribus Evangelicis verbis accomodari, Petite, quærite, pulsate.
- PDF 337 Feria 3. De secundo motivo excitandi in cælum desiderii: quod ibi omnia nostra desideria compleantur. Qua ratione terrena tantùm & non cælestia desideras, eadem necesse est, ut cælestia tantùm & non terrena desideres.
- PDF 339 Feria 4. Qvæ Est Vigilia Ascensionis Domini. De tertio motivo desiderii sursum ferendi, quod illuc suspirare nos faciat, qui in nobis habitat, Spiritus sanctus. Lachrymaru[m] desce[n]sus, asce[n]sus est: quo est desce[n]sus celerior, eo & asce[n]sus velocior.
- PDF 342 Feria 5. Ascensio Domini. De quarto motivo cælestis desiderii, quòd Christus in cælum ascenderit, ibique regnet. Nemo veriùs ascendentis Christi Mytserium assequitur, quàm qui veriori desiderio ascendentem Christum sequitur.
- PDF 344 Huic roborandæ veritati sequens adjungitur. Tanti cuiusque refert se à terra terrahere, quanti ad cælum trahi.
- PDF 346 Referuntur & aliæ multæ conformes, quarum quæ postrema est, fusè declaratur; Ex his Apostoli verbis: Videte ne recusetis loquentem. Sedentem in cælo Christum, & inde nobis loquentem non audire, periculosius est, quàm dum in terris loqueretur.
- PDF 350 Feria 6. De quinto motivo excitandi in cælum desiderii, quòd tam justè debitum sit hoc desiderium, ut injusti simus & indigni cælo consequendo, nisi cælum desideremus. Sic dignum est cælum nostris desideriis, ut nisi cælum desideres, cælo sis indignus.
- PDF 352 Sabbato. De sexto motivo acuendi in cælum desiderii; quod inde gaudium spirituale redundet. Spes cæli, cælum est.
- PDF 355 Dominica Infra Octavam Ascensionis. Cum venerit paraclitus, &c. De Adventu sancti spiritus, & de adversis tolerandis multa congeruntur. Explicatur verò latiùs, quæ est huius loci maximè propria veritas.
- PDF 356 Vel nulla Christi recoletur memoria, vel nulla erit in eius cultu querimonia.
- PDF 358 Hac hebdomade, quæ in Actis Apostolorum narrantur fecisse discipuli Domini, dum ab eius Ascensione ad Pentecosten expectarent Spiritum sanctum, referuntur ad sex virtutes seu veritates, quæ non ad eundem pleniùs recipiendum disponant.
- PDF 358 Feria 2. De continuata per decem dies recollectione Apostolorum: Et de nostra instituendâ, ad recipiendum cum eis Spiritum sanctum. Nulli magis necessariò secedendum, quàm qui minùs necessariu[m] sibi putat secessu[m].
- PDF 361 Feria 3. De moderanda cura nostri officii, ad Exemplum principis Apostolorum sancti Petri. Sic internis externa sunt temperanda, ut neutrum eorum importunè, & utrumque opportunè sibi cedat.
- PDF 364 Feria 4. De perfecta obedientia quam cæteri omnes congregati S. Petro præstiterunt: & de nostra reddenda superioribus. Qui rationes inquirit obedientiæ, rationem quærit suæ in obedientiæ.
- PDF 366 Feria 5. De unanimi consensu discipulorum in Electione duodecimi Apostoli: Et de nostro similiter procurando. Qui sensu sup privato saniorem se aliis putat, sano se privat sensu.
- PDF 368 Feria 6. De ferventi oratione discipulorum: & de nostra consimili ad petendum lume[n] in dubiis. Erranti in dubiis & non oranti, nulla est erroris excusatio.
- PDF 370 Sabbato. In Vigilia Pentecostes. De perfecta discipulorum, & nostra resignatione, ad recipiendum Spiritum sanctum. Nemo paratior ad omnia Dei dona recipienda, quàm qui ad nulla sibi danda, æquè paratus est.
- PDF 372 Hac sequenti hebdomada, sic pergitur in historia Actuum Apostolorum, ut inde diebus singulis manifestetur unum è septem spiritus sancti donis, cui sua conformetur veritas. Dominica Pentecostes. De missione Spiritus sancti, & de dono Sapientiæ.
- PDF 373 Humana sapientia sic divinæ opponitur, sicut humanæ stultitia.
- PDF 375 Eodem die, in illud Apostoli. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei. Quod nos magis lætificat, hoc magis contristat Spiritum sanctum.
- PDF 377 Peccati contra Spiritum sanctum malignitas sic est singularis, ut multis tamen peccatoribus jam sit communis.
- PDF 381 Qui peccant in Spiritum sanctum, vix peccant, quin blasphement.
- PDF 383 His adjunguntur alia, quæ generatim spectant Spiritum sanctum.
- PDF 384 Feria 2. De prima prædicatione S. Petri ad Iudæos: & de dono intellectus. Quod intellectus confert actioni, hoc actio refert intellectui.
- PDF 386 Feria 3. De primo vivendi genere nascentis Ecclesiæ, & de dono scientiæ. Qui eminentior est in hac eminenti scientia, minùs inter homines eminere cupit.
- PDF 388 Feria 4. De primo miraculo, quod refertur ab Apostolis factum, & de dono consilii. Qui cum affectu incomposito Deum consulit, non Deum sed Deo consulit. Non à Deo consilium petere, sed Deo dare velle videtur.
- PDF 390 Feria 5. De prima persecutione Apostolorum, & de dono fortitudinis. Qui non satis audet in magnis, nimis audet in parvis.
- PDF 393 Feria 6. De prima oratione publica Ecclesiæ, & de dono pietatis. Sicut pietas valet ad omnia, sic omnia valent ad pietatem.
- PDF 395 Sabbato. De prima, quæ refertur in Ecclesia, perpetrata culpa, sequentique pœna: & de dono timoris. Amori potius ab amore timendum est, quam à timore.
- PDF 399 Die 24. Febrvarii. De sancto Matthiæ Apostolo. Sicut in manu Domini, sors nostra est: sic in soi te nostra manus est Domini.
- PDF 401 Die 19. Martii. De sancto Iosepho. In 1. parte.
- PDF 401 Die 20. Martii. De S. Ioachimo Patre B. Virginis. Affinitas sanctitatis eum B. Virgine magis æstimanda, quam sanguinis.
- PDF 404 Die 21. Martii. De S. Benedicto. Inter benedictos benedicetur. Eccl. 24. Inter benedictos benedicetur, no[n] cui meliùs omnia, sed qui ex omnibus melior.
- PDF 406 Die 25. Martii. In Festo Annuntiationis B. Mariæ Virginis. Missus est Angelus Gabriel à Deo, &c. Sui quisque cultus ac pietatis in B. Virginem sæpe fidem facit majorem, in parvis quàm in magnis.
- PDF 409 Ave gratia plena. Quod cuique magis ex Virgine Matre proponi debet, est eius sanctitas: non quam sit sancta, sed quam tota sit sancta.
- PDF 413 Ecce concipies in utero, & paries filium. Non tam sibi quam nobis, Christus elegit Matrem.
- PDF 417 Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco! Frustra Beatam Virginem oras, si non quæris sicut illa, quod ignoras.
- PDF 419 Quia non erit impoßibile apud Deum omne verbum. Qui dicunt se non posse quod jubentur, non possunt id dicere sine injuria Virginis Matris. Ecce ancilla Domini, &c.
- PDF 422 Talis superbi fastus est, ut ne quidem Matrem Dei veneretur.
- PDF 425 Tunc præcepit & dixit mihi Creator omnium; & qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, & dixit mihi, in Iacob inhabita. Eccles. 24. Qui præcepit & dixit B. Virgini, ut inhabitaret in Iacob, tibi simul præcepit & dixit, ut quantùm velles illam in te inhabitare, tantùm esse velles alter Iacob.
- PDF 428 Die 2. Aprilis. De S. Francisco de Paulo. Hic erit verè maximus, qui verè est minimus.
- PDF 430 Die 25. Aprilis. De S. Marco Evangelista. Qui similis factus est Leoni in operibus suis. Fortioris est animi no[n] vinci à bonis bla[n]dientibus, qua[m] ipsa vincere mala terrentia.
- PDF 432 Die 1. Maii. De sanctis Philippo & Iacob Apostolis. Tanto tempore vobiscum sum, & non cognovistis me. Si tempus respicis comparandæ tibi virtutis, vix ullam tibi comparatam respicies.
- PDF 435 Die 3. Maii. Inventio sanctæ Crucis. Si quid fortè asperius inveniatur, de quo conquereris, de inventa cruce conquereris. Inventæ cruci tantùm quis detrahit, quantùm in pœnis murmurat.
- PDF 437 Considerationes & Veritates communes omnibus statibus.
- PDF 437 Prima consideratio. Non sine Deo statum esse deligendum. Præcipitatio animi in statu vitæ deligendo, præcipitum est animæ.
- PDF 439 Secvnda Consideratio. De non differenda status seu vocationis cognitæ acceptatione. Non evitat præcipitium sed mutat, qui ne nimis sit præceps, nimis est lentus.
- PDF 441 Tertia Consideratio. Quo die suscipitur administratio status, ut perfectè secundum Deum expleatur. Vel, quocunque die de officio ritè administrando cogitetur. Sicut à Domino quærendum est officium: ita in officio quærendus est Dominus.
- PDF 444 Qvarta Consideratio. De ordinando statu, si forte sit inordinatus. Revocanti hominem Deo ab errore viæ suæ non obsequi, pejus est, quam primò vocantem ne erraret, non sequi.
- PDF 446 Qvinta Consideratio. Quo die Pontifex consecratur. Dum consecratur Pontifex, sic affectus esse debet, ut omnes affectus habeat consecratos.
- PDF 449 Sexta Consideratio. Quo die sacri suscipiuntur Ordines. In qua sanctitate Ordinandus debet esse, debet Ordinatus semper esse.
- PDF 451 Septima Consideratio. Quo die primum celebratur Sacrum. Sacerdos sic cum Christo sacrificet, ut sit ipse sicut Christus sacrificans & sacrificium.
- PDF 453 Octava Consideratio. Quo die Religiosus sumitur habitus. Non est in novo habitu novum cordis gaudium, sed in novo corde.
- PDF Index Rervm Præcipvarvm Secvndæ Partis.
- PDF Vorsatz
- PDF Rückdeckel
- PDF Rücken
- PDF Pars Æstiva
- PDF Vorderdeckel
- PDF Vorsatz
- PDF Titelblatt
- PDF Index Veritatvm In Singvlos Dies. Tertiæ Partis.
- PDF 1 Dominica SS. Trinitatis, Quæ est prima post Pentecosten.
- PDF 1 Perversa quædam est in mundo Trinitas, quæ nisi caveatur, divinam in nobis pervertit Trinitatem.
- PDF 5 Sicut negando potiùs quàm affirmando Deus cognoscitur, ita & diligitur.
- PDF 9 Non minùs peccat, qui non satis, quàm qui nimis Deum scire vellet.
- PDF 15 Duabus sequentibus Hebdomadis, de sanctissimo Sacramento renovante memoriam vitæ ac mortis D. N. quam repræsentat. Feria 2. De incarnatione Domini consideranda SS. Sacramento. Sic Deus dilexit mundum, ut quod totus debet mundus, tu totum unus debeas.
- PDF 15 Quo minùs potes reddere quæcunque debes, eò magis debes reddere quæcunque potes.
- PDF 18 Feria 3. De Nativitate Domini renovata in sanctißimo Sacramento. Revocata quotidie nova Christi Nativitas, nostram in Christo quotidianum provocat novitatem.
- PDF 20 Feria 4. De abscondita Christi D. vita, exhibita in SS. Sacramento. Nemo manifestiùs cum Christo vivit, quam qui occultiùs.
- PDF 22 Feria 5. Solemnitas SS. Sacramenti, De Conversatione Domini, manifestata in SS. Sacramento. Quibus amarum est conversari cum Christo, delicias ejus convertunt in amaritudinem.
- PDF 24 Qui cum fiducia non adeunt ad gratiæ Christi thronum: & se à throni secludunt gratia, & Christum excludunt à throno gratiæ.
- PDF 26 Divina licet magis timenda sint quàm humana: in divinis tamen minùs timenda est familiaritas quàm in humanis.
- PDF 29 Vel neutro, vel utroque simul oportet esse humilem, interno scilicet & externo actu.
- PDF 29 Quæ Sacramento debetur humilitas, velut ipsum Sacramentum, sit indivisa necesse est.
- PDF 33 Quæ hodiernum Christi triumphum res una magis illustrare debuerat, hæc una magis obscurat.
- PDF 36 Sicut ab igne cera, sic deberent hodie peccatores à Christi perire facie.
- PDF 38 Feria 6. De Evangelica doctrina summatim contenta in SS. Sacramento. Sacra Christi schola, Sacro sanctum Sacramentum.
- PDF 38 Hîc totum disces Evangelium, brevi compendio, nullo impendio.
- PDF 41 Sabbato De miraculis Christi D. rursum editis in SS. Sacramento. Nisi Christo resisteres, sic te Christus in se, sicut panem consecratum, converteret.
- PDF 43 Dominica Infra Octavas. Homo quidam fecit cœnam magnam, & vocavit multos.
- PDF 44 Qui se excusat invitatum, accusat invitantem.
- PDF 46 Sat frequens multis cœna est, quibus magna cœna est infrequens.
- PDF 46 Quos á cœna videlicet res humanæ non avocant, hos à cœna magna sæpe impediunt.
- PDF 50 Feria 2. De virtutum Christi exemplis in SS. Sacramento exhibitis. Ad Sacramentum unde virtutes exeunt, revertuntur.
- PDF 52 Feria 3. De beneficiis quæ olim mundo Christus D. & quæ modò confert sanctißimo Sacramento. Si quando pretiosa quæque pro cibo corporis dand sunt, semper pro cibo animæ sunt donanda.
- PDF 52 Ne forte fingas nihil habere pretiosum quod Christo dones, da quod est in te vilius, & Christo dabis quod est ipsi pretiosius.
- PDF 56 Feria 4. De persecutionibus Domini dùm viveret, quas iterum suffert in sanctissimo Sacramento. Sicut tolerandis injuriis mensa nobis parata est, sic toleratæ injuriæ nos parant ad aillam mensam.
- PDF 58 Feria 5. De Christi D. Paßione, morte & sepultura in SS. Sacramento. Satius esset nullo die velle vivere, quàm nòn omni die, velle cum Christo mori.
- PDF 60 Feria 6. De Christi D. resurgentis, ascendentis in cœlum & ibidem regnantis, vita gloriosa quæ apparet in SS. Sacramento. Gloriam Christi vertimus in ignominiam, si aliam à Christo quærimus gloriam.
- PDF 63 Sabbato. De judiciaria potestate quam Christus D. exercet in SS. Sacramento. Agni vel maximè formidanda ira.
- PDF 66 Dominica II. Post Pentecosten. De ove perdita, quæsita & inventa.
- PDF 67 Qui sibi palpat quod non longè erret, periculosiùs sæpe is errat quam qui aberrat longius.
- PDF 69 Quanta est Christi quærentis animam cura, tanta est animæ Christum fugientis incuria.
- PDF 72 Quod unius conversi peccatoris esse videtur, hoc est totius universi negotium.
- PDF 77 In quatuor sequentibus Hebdomadis exponitur sermo Domini in monte. Feria 2. De prima beatitudine, quæ est paupertas spiritus. Beati pauperes spiritu.
- PDF 79 Feria 3. De 2. Beatitudine quæ est mansuetudo. Beati mites.
- PDF 81 Feria 4. De 3, Beatitudine quæ est lugentium. Beati qui lugent.
- PDF 83 Feria 5. De 4. Beatitudine quæ est esuries & sitis justitiæ. Beati qui esuriunt & sitiunt Justitiam.
- PDF 86 Feria 6. De 5. Beatitudine quæ est misericordia. Beati misericordes.
- PDF 88 Sabbato. De 6. Beatitudine quæ est mundities cordis. Beati mundo corde.
- PDF 80 Dominica Quarta De Mira Petri piscatione, humilitate, & perfecta conversione.
- PDF 80 Nisi te humilies in prosperis, prospera te humiliabunt.
- PDF 83 Feria 2. De 7. Beatitudine quæ est pacificatio. Beati pacifici.
- PDF 85 Feria 3. De 8. Beatitudine quæ est tolerantia persecutionum propter Iustitiam. Beati qui persecutionem patiunter propter Justitiam.
- PDF 86 Feria 4. De eadem 8. Beatitudine, quæ spectat maledictiones aut benedictiones mundi. Beati estis cùm maledixerint vobis.
- PDF 88 Feria 4. Vos estis sal terræ, lux mundi, civitas supra montem. Decura propria perfectionis & proximorum, secundum triplicem perfectionis gradum. Qui non gradatim procedit in via virtutis, non in via virtutis incedit, sed vitii.
- PDF 90 Feria 6. Sic luceat lux vestra, &c. De bono exemplo. Sicut humanæ aspectu gloriæ non est opus ponendum, ita nec ejus despectu deponendum.
- PDF 94 [i.e. 92] Sabbato. Nolite putare quoniam veni solvere legem, &c. Iota unum aut aunus apex non præteribit à lege, donec omnia fiant. Cura rerum minimarum, rem procurat omnium maximam.
- PDF 94 Sæpe in minimis non est minima culpa.
- PDF 95 Dominica V. De ira reprimenda. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, &c.
- PDF 95 Hoc ipso est injustior, quod ulli unquam irascenti, sua ira videtur injusta.
- PDF 97 Feria 2. De oculo, manu, & pede amputandis. Qui non servat consilia, quia non sunt præcepta, servabit.
- PDF 99 Feria 3. De triplici hominum genere sub illis expressè symbolis, diligentuer cavendo. Solum pietatis genus est, in re saluti adversa, suis esse crudelem.
- PDF 101 Feria 4. De perfecta mortificatione triplicis concupiscentiæ, in illis etiam verbis comprehensæ. Quò minus concupiscentiæ mortificabis, eò magis à concupiscentia mortificaberis.
- PDF 103 Feria 5. De sublimi perfectione Evangelica, quam Christus D. proponit in suo sermone. Si quid videtur difficile, quod dixit Christus, hoc ipso facile redditur, quod Christus dixit.
- PDF 105 Feria 6. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros. Si naturæ humanæ durum est obedire Christi præcepto, longè est durius gratiæ, naturam humanam non obedire Christo.
- PDF 108 Sabbato. Attendite ne Iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, &c. De respectibus humanis fugiendis. Qui suam Justitiam facit ut videatur, maximam quæ fieri possit, injustitiam videtur facere.
- PDF 110 Dominica VI. De multa turba ex paucis pisciculis & panibus, à Domino saturata.
- PDF 110 Non quod times, timendum est, ne desit tibi Deus: sed ne tu desis Deo.
- PDF 113 Qui nimis timet ne ipsi desit Deus, non satis timet quod est magis timendum, ne ipse Deo desit.
- PDF 115 Ars omnium artium quæstuosissima, est eleemosyna.
- PDF 119 Nisi pauper affectu sis, vix satis affectus eris in pauperes.
- PDF 121 Feria 2. De prima petitionis oratione dominicæ, cui Superbia opponitur. Sanctificetur nomen tuum. Primæ petitioni prima se opponit superbia. Quod illa petit, hoc ista impetit.
- PDF 123 Feria 3. De 2. petitione cui avaritia opponitur. Adveniat regnum tuum. Qui terrena nimis desiderat, timet potius quàm revera desideret, ne adveniat regnum Dei.
- PDF 125 Feria 4. De 3. petitione: & de ira quæ illi opponitur. Fiat voluntas tua, &c. Nihil iracundi minùs volunt, quàm quod magis patet Deum velle.
- PDF 127 Feria 5. De 4. petitione, & de vitio intemperantiæ illi opposito: Panem nostrum quotidianum, &c. Ipsa intemperantis oratio, qua panem orat, intemperans est & temeraria.
- PDF 129 Feria 6. De 5. petitione cui opponitur invidia, odium, &c. Dimitte nobis ebita nostra, &c. Sicut pauci dimittunt suis bitoribus, ira & paucis sua dimittuntur debita.
- PDF 152 [i.e. 132]s Sabbato. De 6. petitione cui repugnat impudicitia. Et ne nos inducas in tentationem. Hanc cæteras impudentiam impudicus adjicit, ut Deum orando irrideat.
- PDF 135 Dominica VII. De 7. petitione cui acedia opponitur. Sed libera nos à malo.
- PDF 135 Et de Evangelica Lectione: Non potest arbor mala fructus bonus fasere, &c. Vult & non vult piger.
- PDF 137 Qua ratione fit, ut plures dici possint malæ quam bonæ arbores: eadem prorsus sier, ni caveas, ut mala potius quàm bona sis arbor.
- PDF 141 Hac Hebdomada, quidquid post Sermonem Domini proximè dictum vel factum est, refertur ad septem præcipuas virtutes. Id est Theologicas & Cardinales. Feria 2. De fide Centurionis à Christo D. commendata. Non inveni tantam fidem in Israel. Moajoris est animi se divinæ fidei supponere quâm se illi opponere.
- PDF 144 Feria 3. De suscitato Viduæ Filio in civitate Naim: Et de spe retinenda in deploratis rebus.
- PDF 146 Feria 4. De Muliere peccatrice, quæ dilexit multum. Et de Charitate in Deum. Quæ charitas dicitur, universa delicta operire, ea prius dicenda est universim aperire.
- PDF 149 Amantis lachrymæ eò suaviores quò amariores.
- PDF 149 Amori nihil est amarius, quam quod sentitur suavius.
- PDF 149 Nihil est amorem augendum magis appositum, quàm quod amori fuit aliquando magis oppositum.
- PDF 149 Amanti Deum animæ magis mirum est, quod mon à mundo sic ametur & colatur Deus, quam sit mirum Mundo non amanti quod ab amante sic ametur.
- PDF 149 Si scires quid sit Deum offendisse, non minus forte fleres quàm hæc peccatrix mulier. At verò non excusatis quod illud nescias.
- PDF 149 Amor Dei, mors est sui.
- PDF 150 Feria 5. De fugato Dæmonico cœco & muto: Et de nostra per Christum fortitudine contra Inimicos. Qua facilitate vincimur, eadem vincere possumus.
- PDF 152 Feria 6. De verbis otiosis in die Iudicii condemnandis: & de usu temperantiæ in continenda lingua. Quæ est Regula temperantiæ in edendo, eadem est in loquendo.
- PDF 152 Vel sic: Eadem est oris intemperantia in loquendo, quæ est in edendo.
- PDF 155 Sabbato. De injusta petitione signi cœlestis; quod Iudæi quæsierunt à Domino: & de justa eiusdem negatione. Nisi diligenter advertas, quod petis à Deo justius, hoc est quod petis injustiùs.
- PDF 157 Dominica VIII. De prudenti Villico iniquitatis: Filii hujus sæculi prudentiores, &c.
- PDF 157 Indigni sunt sua luce, lucis filii, qui minùs clarè vident in suis, quàm filii hujus sæculi.
- PDF 157 Filii hujus sæculi, quò prudentiores in generatione sua sunt, eò sibi majorem ingenerant imprudentiam.
- PDF 163 Ad Hæc Verba: Redde rationem villivationis tuæ. Qui ne terreatur, non cogitat reddendam rationem, magis terrendus est, quia non illam cogitat.
- PDF 166 Qui se interrogat ante judicium, interrogatus in judicio facilius respondebit.
- PDF 168 Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, &c. Importuni, opportuni.
- PDF 168 Id est, quos modò habes magis importunos in petendo, possunt esse aliquando tibi magis opportuni, te apud Deum adjuvando.
- PDF 171 Hac Hebdomada, sex Parabolæ quæ profectum in via spirituali designent, proponuntur. Feria 2. Parabola seminis seminati in terram, triplici ex parte infœlicem. Verbum Dei non redit vacuum: aut prosit necesse est recipienti, vel obsit.
- PDF 174 Feria 3. Parabola Zizaniorum. Cùm dormirent homines &c. Ne putes te benè semper excusatum, cum dicis, non putabam.
- PDF 176 Feria 4. Parabola seminis paulatim germinantis & increscentis, ubi exprimitur. Progressus spiritualis in quo quies & solicitudo simul jungendæ sunt. Neque quies nisi solicita. Neque solicitudo nisi quieta.
- PDF 176 Vel sic: Quæ ad progressum spiritualem solicitudo valet, sit quieta, vel non valet.
- PDF 178 Feria 5. Parabola grani sinapis, & fermenti fermentatis. De parvis magnifaciendis. Ne magna bene, si parva malè.
- PDF 180 Feria 6. Parabola thesauri absconditi in agro, pro quo emendo dantur omnia. Non tam spectatur quid dones pro divinis, quàm quid non dones.
- PDF 183 Sabbato. Parabola pretiosæ margaritæ. Quantùm peritus & prudens est Evangelicæ margaritæ Negotiator, tu tantum imperitus es & imprudens, nisi prospicias.
- PDF 187 Dominica IX. De lachrymis à Christo D. fusis super Ierusalem.
- PDF 187 Nisi cor tuum moveatur ad Christi verba lachrymantis, cor illud est de quo Sapiens. Cor durum habebit malè in novißimo.
- PDF 190 Si te cognosses, hoc in te stendum nosses quod deflet Christus.
- PDF 192 Hac Hebdomada. De nostris con cupiscentiis Christo D. subjiciendis, exemplo posito ex variis, quæ occurrunt consideranda. Feria 2. De triplici hominum genere, qui videntur velle sequi Christum, nec tamen eum sequuntur. Affectum probat effectus.
- PDF 195 Feria 3. De sedata maris tempestate, imperio Christi. Tace, obmutesce. Vox illa vox Christi est dum commoveris, Tace, obmutesce: nec tamen taces aut obmutescis.
- PDF 197 Feria 4. De legione Dæmonum imperio Christi ejecta ex posseßis corporibus. Obedientia dæmonum, nostræ est condemnatio inobedientiæ.
- PDF 199 Feria 5. De sanata Muliere Hæmorrhoissa. Iniquè multùm agunt qui tam multa agunt sanando corpori: tam pauca servandæ animæ.
- PDF 201 Feria 6. De filia principis Iairi resuscitata. Quam Christo debet anima subjectionem, debetia in corpore reddere, ac extra corpus.
- PDF 202 Sabbato. De duobus cœcis à Christo D. illuminatis. Quo magis oculata est concupiscentia, magis est cœca.
- PDF 204 Dominica X. De Pharizæo & Publicano.
- PDF 204 Omnes insipientes & infœlices supra modum, superbi.
- PDF 207 Hac Hebdomada, De missis ad prædicandum Apostolis, & de his quæ spectant ad missiones. Feria 2. De oratione quam exigit Christus D. ut mittantur Operarii in messem. Sic pium est orare Deum pro salute proximi, ut sit impium non orare.
- PDF 209 Feria 3. De discretione adhibenda juvando proximo, & saluti animarum procurandæ. Non plus ultrà.
- PDF 212 Feria 4. De pace procuranda cum salute. Pax in pugna.
- PDF 214 Feria 5. De simplicitate jungenda prudentiæ. In spirituali pugna fortior est ovis lupo.
- PDF 216 Feria 6. De magnanimitate necessaria operariis Evangelicis: Dico vobis amicis meis, ne terreamini, &c. Plus est quod Christus monet ne terreamur, quàm quod movent Inimici ut nos terreant?
- PDF 218 Sabbato. De mala pace quam Christus suis vetat. Optabilius est bonum bellum quàm mala pax.
- PDF 220 Appendix Ad Missiones Frvctose Obevndas.
- PDF 153 [i.e. 253] Dominica XI. De surdo & muto sanato à Christo D.
- PDF 153 [i.e. 253] Qui non audit, non audietur.
- PDF 257 Hac Hebdomada, De muliere Samaritana, sive de anima peccatrice quæ in illa repræsentatur. Feria 2. De siti Christi Domini loquentis Samaritanæ. Da mihi bibere. Quod vel Inimico nunquam negares, sæpissimè recusas Christo.
- PDF 258 Feria 3. De cognitione sui quam Mulier Samaritana, & anima nostra haurit à Domino. Quæ à Christo hauritur nostri cognitio, omnem in nobis exhaurit fastum.
- PDF 261 Feria 4. De illustri cognitione Christi Domini manifestantis seipsum Samaritanæ, & cuivis peccatrici animæ. Nunquam illustriùs manifestat Christus, quàm dum animæ peccatricis illustrat conscientiam, & peccatum latens ipsi manifestat.
- PDF 263 Feria 5. De sublimi cognitione Dei, quam Christus Samaritanæ communicat, & animæ sibi addictæ, sive de cultu Dei in Spiritu & Veritate. Sicut Spiritus & Veritas sunt indivisibiles, ita si in Spiritu & Veritate velis Deum adorare, oportet te toto indivisim Dei esse.
- PDF 266 Feria 6. De continua communicatione Christi cum anima quavis gratiosa & fideli, ad benè semper agendum: Ego sum qui loquor tecum. Quod Christus semper vellet nobiscum loqui & agere, si vellemus: sic certè volendum est.
- PDF 268 Sabbato. De zelo, qui ex cognito Christo sentitur, ad eum aliis manifestandum, exemplo Samaritanæ. Rape ad eum quos potes. Nam si potes & non rapis, tot cœlo perdis, quot Christo lucrari poteras.
- PDF 273 Dominica XII. Parabola Samaritani qui hominem à latronibus cæsum curavit.
- PDF 273 Si vis curari, cura.
- PDF 277 Hac hebdomada post sanatum in piscina paralyticum, multa de magnanimitate & humilitate simul iungendis. Feria 2. De sanato paralytico juxta piscinam, vis sanus fieri. Quod videris tibi velle, velles quidem, sed verè non vis.
- PDF 279 Feria 3. De humilitate Christi D. quæ post sanatum paralyticum eminuit. Hæc est maximè laudabilis humilitas, quæ sic laudes fugit ut laudanda non omittat.
- PDF 282 Feria 4. De magnifica Christi humilitate, seu, de humili eius magnificentia; ex his eius verbis. Non potest filius à se facere quidquam nisi quòd viderit Patrem facientem. Nullus est dives, humili quantum vis paupere, magnificentior.
- PDF 284 Feria 5. De sublimi & humili potestate judicandi homines quam Christus sibi datam dicit. Superbo maximè formidandum divini Tribunal judicii.
- PDF 286 Feria 6. De claritate Christi quam non accipit ab hominibus. Claritas quæ ab hominibus accipitur, mera est obscuritas.
- PDF 288 Sabbato. De repugnantia & incompatibilitate fidei cum vana gloria. Ne divina pereat fides, pereat potius humana gloria.
- PDF 291 Dominica XIII. De decem Leprosis mundatis à Domino, quorum unuss duntaxat acceptum agnovit beneficiem.
- PDF 291 Verè paucorum est vera gratitudo.
- PDF 294 Hac hebdomada. De multiplicatis panibus, & de SS. Sacramento, cuius figura quædam fuit illa panum multiplicatio. Feria 2. De secessu Domini & Discipulorum eius in desertum. Christo non servit, qui Christo quidem laborat, sibi verò quiescit.
- PDF 296 Feria 3. De multiplicatione panum quibus quinque hominum millia saturantur. Quod præsertim spectat Christus, non est quid ad se afferas, sed quid à te auferas.
- PDF 298 Feria 4. De submersione Petri ambulantis super aquas. Res adversæ non possent quemquam dejicere, nisi se his priùs vellet subjicere.
- PDF 300 Feria 5. De sanctissimo Sacramento, ut est panis vitæ. Ego sum panis vitæ. Quàm pretiosus est panis vitæ, tanto in pretio esse deberet vita, cujus est Panis.
- PDF 300 Vel sic: Quàm partùm pretiosus tibi sit Panis vitæ, apparet ex parvo pretio, in quo illam habes vitam.
- PDF 302 Feria 6. De Sacratiss. Sacramento, ut est Panis de cœlo. Qui cœlesti pane sic vivunt ut cœlestes fiant, ita vivunt in suis corporibus, sicut Cœlites in assumptis.
- PDF 303 Sabbato. De Divinißimo Sacramento in veteri Manna figurato. Qui oblatam expellit Sacramenti gratiam, qua divinus esse possit, non minùs forte peccat quàm qui olim Manna repulerunt.
- PDF 306 Dominica XIV. Nemo potest duobus Dominis servire, &c.
- PDF 306 Vel Domino Deo, vel libidini renuntiandum.
- PDF 309 Solicitudo animi tantò minus probanda est, quantò magis probat Christus, seu quantis demonstrat rationibus, ne simus soliciti. Octo afferuntur in testu Evangelii.
- PDF 311 Nisi primùm quæras regnum Dei, quantum vis aliter illud quæras, non acquires.
- PDF 313 Sic primò quæri debet regnum Dei, ut secundò nil ita quæri possit.
- PDF 316 Hac hebdomada, quidquid capite 15. Matthæi continetur accusatis Discipulis, quod non lavarent manus, & simila quæ repræsentant illusiones quasdam occurrentes in via spirituali, quibus prospicitur. Feria 2. Queruntur Scibæ & Pharizæi apud Dominum de illius Discipulis. Nec propter alios à bono te excusabis, nec quemquam alium propter te accusabis.
- PDF 318 Feria 3. Respondet Dominus Pharizæis. Nemo sui bono vel mali bonus Judex.
- PDF 321 Feria 4. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longè est à me. Quò sæpe vehementiùs Deum oras, ore quidem illi adstas propriùs, sed corde distas longius.
- PDF 323 Feria 5. Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur. Humana consilia eò sæpe pejora, quò meliora.
- PDF 326 Feria 6. De corde exeunt cogitationes malæ, &c. Hæc sunt quæ coinquinant hominem. Etsi in aliis hominibus concupiscentia sæpe peccatum minuit: in te temen sæpius auget.
- PDF 328 Sabbato. De muliere Cananæa. Sicut non satis fidit Deo qui nimis satagit: sic qui suo non satis agit.
- PDF 331 Veritates Practicæ. Ad Dies Festos Sanctorvm Qvi Incidvnt In Hanc Tertiam Partem.
- PDF 331 Die 11. Junii. De sancto Barnaba. Erat vir bonus & plenus Spiritu sancto. Tantò unusquisque est magis aut minus verè bonus & sanctus, quantò magis minusve participat de Spiritu sancto.
- PDF 333 Die 21. Junii. De B. Aloysio Gonzaga Societatis Iesv. Consummatus in Brevi explevit tempora multa. Mendaces filii hominum in stateris, si res non pendunt cœli pretio.
- PDF 335 Die 24. Junii. In Nativitate S. Ioannis Baptistæ. Quis putas Puer iste erit? Sicut prima & puerilis ætas, index est secuturæ vitæ præsentis, ita hæc vita præsens, indicium est futuræ pòst æternitatis. Sanctus Ioannes Electis est, sicut fagitta electa.
- PDF 338 Sanctus Ioannes Electis est, sicut sagitta electa.
- PDF 339 Die 29. Junii. In Festo SS. Apostolorum Petri & Pauli. Constitues eos Principes super omnem terram. Sicut fide, sic moribus, veri probantur subditi tantorum Principum.
- PDF 343 De S, Petro. Et ipsi tanquam lapides vivi super adificamini. Cui sanctus Petrus petra viva non est, petra est scandali.
- PDF 346 De S. Pavlo. Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Licet Pauli magnitudo vix sit imitabilis: vix tamen alius est magis imitabilis, quàm magnus Paulus.
- PDF 349 Die 2. Julii. In Festo Visitationis B. Mariæ Virginis. Divinæ visitationes rarò conveniunt cum humanis, nisi hæ raræ sint.
- PDF 352 Die 22. Julii. In Festo S. Mariæ Magdalenæ. Vides hanc mulierem? Tantum à perfecta pœnitentia deficies, quantum à pœnitente Magdalena discedes.
- PDF 355 Magdalena seu anima verè pœnitens, verus est Christi Triumohus.
- PDF 355 Sicut amor de Christo triumphat in cruce: ita Christus de amore, in anima peccatrice cruci subjecta.
- PDF 356 Quem non perfectè pœnitet, Christi triumpho invidet.
- PDF 356 Die 25. Julii. In Festo S. Iacobi Apostoli, Potestis bibere Calicem, &c. Sicut possumus, sic debemus.
- PDF 356 Qua ratione tenemus nos posse bibere calicem Domini, eadem tenemur bibere.
- PDF 359 Die 26. Julii. Festo S. Annæ. Domius mortificat & vivificat. Qui non vult mortificantem Dominum, non vult vivificantem.
- PDF 361 Die 31 Julii. De S. Ignatio Fundatore Sicietatis Iesv. Ad majorem Dei Gloriam. Nulla operando potest esse major gloria, quàm quærendo majorem Dei gloriam.
- PDF 365 Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Qui excellentior mentis excessus est, sic ad exemplum nostrum excellit in vita S. Ignatii, ut tota sit e ius vita simul ecstatica, & tota exemplaris.
- PDF 376 Ecce didi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Quanto salutem omnium studio procuravit sanctus Ignatius, tam studiosi omnes illius esse debent, quibus est curæ sual salus.
- PDF 377 Die 4. Augusti. De sancto Dominico Ordinis FF. Prædicatorum Fundatore. Nec lucere tantum, nec ardere: sed utrumque simul.
- PDF 379 Die 6. Augusti. In Festo Transfigurationis Domini: Hic est filius meus dilectus, &c. Nullus est Christianus qui non credat Christum esse filium Dei: & vix est ullus Christianus, qui hoc verè credat.
- PDF 84 [i.e. 384] Die 10. Augusti. In Festo S. Laurentii Martyris. Noli timere, cum ambulaveris in igne, non combueris, &c. Quò à suis Christus abesse putatur longiùs, hoc ipso propriùs ipsis adesse putandus est.
- PDF 386 Die 15. Augusti. In Assumptione B. Mariæ Virginis. Porrò, unum est necessarium. Quod unum est in assumpta Virgine gloriosius, hoc est assumptum ex illo uno necessario de quo Christus.
- PDF 392 Stellam è Corona Virginis extrahis qui humilitati tuæ partem detrahis.
- PDF 396 Reginam sine regno dicimus, cum B. Virginem dicimus huius præcipuè regni Reginam, nobis non illi subjectis.
- PDF 397 Quàm Christus in Matrem pius est, concedendo illi omnia: tam sumus impii, negando quod postulat.
- PDF 401 Quò te minus sentis amare Christum, hoc ipso magis amore mori poteris.
- PDF 401 Die 20. Augusti. In Festo S. Bernardi Abbatis. Homo sanctus manet in Sapientia sicut sol. Vera devotio inter varietates locorum & temporum, invariabilis.
- PDF 403 Die 24. Augusti. In Festo S. Bartholomæi Apost.
- PDF 406 Die 25. Augusti. De S. Ludovico Rege. Certamen forte dedit illi ut vinceret. Ille inter potentes potentissimus, qui contra magnam peccandi potentiam certat & vincit.
- PDF 409 Die 28. Augusti. De S. Augustino Episcopo & Doctore. Sagittæ tuæ infixæ sunt mihi. Sagittæ divini amoris quantò magis lethiferæ, tantò magis vivificæ.
- PDF 414 Die 29. Augusti. In Festo Decollationis S. Ioannis Baptistæ. Mors Ioannis, Vox clamantis in deserto cordis est, contra proprias concupiscentias.
- PDF 416 De Votis Religiosis. In die profeßionis. Holocausta tua in conspecto meo semper. Professus idem ac profitens.
- PDF 419 De Voto Pavpertatis. Quò quia pauperior, eò ditior.
- PDF 421 De Voto Castitatis. Major est voluptas voluptatem nolle, quàm velle: voluptatem vicisse, quam cæpisse.
- PDF 421 De Voto Obedientiæ. Quàm gloriosa est similitudo Christi, tam gloriosa est obedientia.
- PDF 424 De Renovatione Votorvm. Prima die Recollectionis antecedentis. De ficu instructuosæ.
- PDF 425 Religiosus infra vel supra regulam suam vivens, ficus est ficum non ferens.
- PDF 427 Die 2. Quod te imparatum magis reddit ad ferendum fructum, hoc te paratiorem deberet reddere.
- PDF 429 Die 3. Quantò minùs puniri timet instructuosus, tantò jam magis punitus est.
- PDF 431 Frustra tibi Cultor si culturam non pateris.
- PDF 432 In Die Renovationis. Vota non rectè renovas, nisi te vota renovent.
- PDF Index Rervm Præcipvarvm Tertiæ Partis.
- PDF Vorsatz
- PDF Rückdeckel
- PDF Rücken
- PDF Pars Avtvmnalis
- PDF Vorderdeckel
- PDF Vorsatz
- PDF Titelblatt
- PDF Index Veritatvm In Singvlos Dies. Quartæ Partis.
- PDF 1 Dominica XV. Post Pentecosten, De Adolescente, filio Viduæ suscitato.
- PDF 1 Adolescenti frequentiùs Mors cogitanda quam Seni.
- PDF 5 Sicut à peccato, sic à peccati reliquiis resurgendum.
- PDF 6 Aliæ indicantur opportunæ Evangelio. Hac Hebdomada, facto initio ab Interrogatione Domini. Quid de se sentiant homines, ad sequentem historiæ seriem considerantur humana Iudicia, plurimum à Divinis dissidere, atque ut Divina humanis præferantur, proponendæ Veritates potissimùm suadent. Feria 2. Quem dicunt homines esse filium hominis? Humana de nobis judicia sic sunt humané audienda, ut non tamen humanitùs audiantur.
- PDF 7 Nisi se quisquis aptè Christo conformet, sibi Christum ineptè conformabit.
- PDF 8 Tu es Christus filius Dei. Nisi diligentera advertas, ore facta confessio, factis à te negatur.
- PDF 9 Feria 3. Non sapis ea quæ dei sunt, sed ea quæ hominum. Qui meliùs de pœnis sentiunt, hi minùs pœnas sentiunt.
- PDF 12 Feria 4. Si quis vult venire post me, abneget semet ipsum, &c. Nihil est in abnegatione rationabilius, quàm quod in illa videtur minùs rationabile.
- PDF 14 Feria 5. De Transfiguratione Domini. Domine bonum est nos hic esse. Sinec in ipso cœlesti gustu sistendum est, longè minus in sensuali.
- PDF 17 Feria 6. De expulso dæmone quem Apostoli non potuerunt ejicere. Quod monet Sapiens: Eris eruditus in omnibus: aut eris contra Dæmonem rudis in omnibus.
- PDF 19 Sabbato. Didrachma soluit Christus. Quod Exactores à Christo semel, hoc semper ab Illo exigunt, qui sub spe veniæ peccant liberius.
- PDF 20 Qua unâ re potissimùm à majori divino cultu avocamur: eadem potius ad Eum advocandi essemus.
- PDF 22 Dominica 16. De Hydropico sanato. Observant eum.
- PDF 22 Quanto inter probos putatur Invidia levior, tanto est sæpe gravior.
- PDF 24 Qui paratus est servare omnia sibi observanda, paratus etiam est in omnibus observari.
- PDF 24 Vel è contra. Qui non est paratus observari in omnibus, non est paratus observare omnia sibi observanda.
- PDF 27 Hydropisis animi Concupiscentia quò sibi est indeulgentior, sibi est dirior.
- PDF 31 Multa inde alia producuntur, conformiter Evangelio. Hac Hebdomada: De Infantia Christiana cuius partes quædam sunt, quæ inde occurrunt ex Evangelio consideranda. Feria. 2. Nisi conversi fueritis, & efficiamini sicut parvuli, &c. Aut baptismalis servanda est Innocentia, aut per Infantiam spirituale[m] revocanda.
- PDF 32 Nisi ab omni cupiditate voluntas sicut ab omni errore Intellectus verè convertatur, vix ulla est vera Conversio.
- PDF 33 Non est ætas maturior Infantia Christiana.
- PDF 35 Feria 3. Qui minor est inter vos, hic major est. Quam verè Christus est inter omnes homines, tam certò qui minor est inter nos omnes, hic major est.
- PDF 37 Feria 4. Si peccaverit in te frater tuus, vade & corripe eum. Si quis corripi noluerit, hoc ipso magis est corripiendus.
- PDF 39 Feria 5. De condonandis iniuriis non septies, sed septuagies septies. Si semel sunt condionandæ Injuriæ, sunt semper condonandæ. Vel nullas umquam rectè voles condonare injurias, vel semper omnes condonare voles.
- PDF 41 Feria 6. De humilitate ad cæteras comparata virtutes. Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt, vobis, dicite servi inutiles sumus, quod debuimus fatiore, fecimus. Lic. 17. Interrogatus quid primum in præceptis Christianæ Religionis observandum, quid secundum, quid tertium? Responde cum S. Augustino Humilitatem.
- PDF 43 Sabbato. De commotione Apostolorum contra Samaritas, Vis dicimus ut ignis, &c. Non in commotione Dominus, & non in Igne Dominus.
- PDF 46 Dominica 17. De magno Charitatis mandato, & de Christo D.
- PDF 47 Non quantum, sed ex quanto fiat quidquid fit, quærit Deus.
- PDF 48 Diminutio cupiditatis, augmentum est Charitatis. Augmentum cupidatis est diminutio Charitatis.
- PDF 49 Cupiditas non refrænata, rapina quædam est in holocausto & sacrilegium.
- PDF 49 In levi quidem cupiditate pars aliqua nostri cordis detrahitur: In gravi autem totum Cor Deo perit. Hac hebdomada, occasione Adolescentis vocati à Christo ad perfectionem, & nolentis sequi vocantem. multa contra inordinatos affectus circa divitias, & reliqua temporalia producuntur.
- PDF 51 Feria 2. Vnum tibi deest. Verendum, ne quod deest ad perfectionem, desit etiam ad salutem.
- PDF 53 Feria 3. Vade, vende quæ habes. Hoc amanti cœlum paupertas est, quod amanti terram, divitiæ.
- PDF 56 Feria 4. Cum audisset Adolescens, abiit tristis. Animo inordinatè affecto ad res creatas, angustiæ sunt undique.
- PDF 58 Feria 5 Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! Quanto id minus verum putant divites, quod de ipsis Christus dixerit, tantò id magis verum est putandum.
- PDF 59 Non sit à Christo divitibus difficultas regni cœlorum, sed illam sibi faciunt divites contra ipsum Christum.
- PDF 59 Quanta est facilitas divitiarum ut amentur, tanta est difficultas divitum ut salventur.
- PDF 59 Nisi dives divitias faciat bonas, divitiæ malum facient divitem.
- PDF 59 Aut cœlum perit divitiis, aut emitur.
- PDF 61 Non minus errat malus dives qui se excusat quod divitiæ non sint malæ; quàm si quis accusaret divitem, quasi sint malæ divitiæ.
- PDF 62 Quantumque sint necessariæ & licitæ divitiæ, nunquam est tamen necessarium & licitum, velle esse divitem sicut omnes volunt.
- PDF 62 Odiasas facit divitias non solum paupertatis amor sed timor: Si timetur inopia, magis timenda copia.
- PDF 62 Si quod futurum est in æterna vita fieret in præsenti, nemo dubitaret pauperem esse divite ditiorem.
- PDF 63 Non est tam certum ad salutem servare sibi aliquid quod dones pauperibus, quàm talem esse pauperem qui nec sibi nec aliis quidquam server.
- PDF 64 Vix se ullus talem putat divitem, qualis in Evangelio improbatur; Et vix tamen ullus est qui non sit talis.
- PDF 66 Feria 6. Ecce nos reliquimus omnia, &c. Nulli melius sunt omnia, quàm omnia relinquenti.
- PDF 67 Plura dat Christo qui dat omnia licet pauca & vilia, quàm qui multa & pretiosa, non datis omnibus.
- PDF 67 Væ Religioso non relinquenti omnia.
- PDF 68 Sua omnia meliùs relinquit qui se relinquit non relictis suis bonis, quàm qui sua bona relinqueret se non relicto.
- PDF 68 Ne terrearis difficultate relinquendi omnia, minor est difficultas omnia relinquenti, quàm partem aliquam.
- PDF 69 Sabbato. De promißo Centuplo relinquentibus omnia. Qui se dicit omnia reliquisse nec contentus vivit, mentitur aut mendacem facit Christum.
- PDF 72 Dominica 18. De Sanato Paralytico.
- PDF 73 Quod sanati corporis erat indicium, ferre lectum à quo ferebatur, hoc est sanati animi si regat appetitum à quo regebatur.
- PDF 73 Remittuntur tibi peccata tua. Nulla nisi primaria satis esse potest cura de pecatis evitandis. Hac hebdomada, De rebus opportunè agendis, & actionibus recte in Deum dirigendis agitur; ex parabola de oriosis operariis in vineam missis; & de occulto itinere Domini in urbem ad Festum Scenopeiga.
- PDF 77 Feria 2. Quid hic statis tota die otiosi. Nihil est magis nostrum quam tempus: Et nihil est minùs nostrum.
- PDF 78 Nihil est nobis tempore vilius, quo tamen nihil est pretiosus.
- PDF 79 Feria 3. Erunt novißimi primi. Quod fervori tempus negat, hoc Fervor affert tempori.
- PDF 81 Feria 4. Tempus meum nondum advenit. Sic est omni negotio tempus & opportunitas, ut nisi adsit tempus & opportunitas, vix ullum fiat negotium.
- PDF 84 Feria 5. Si quis voluerit voluntatem eius facere, &c. Si non agis quod velit Deus, hoc unum infame habes quod respondeas, Nolo, non placet.
- PDF 88 Feria 6. Nolite judicare secundum faciem. Apparet quàm sis ipse judicandus, qui de rebus ut apparent, judicas.
- PDF 91 Sabbato. Si qui sitit ventat ad me. Qui vel uni creaturæ nimis adhæret, duo mala facit de quibus Creator: Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, &c.
- PDF 94 Dominica 19. Parabola Regis invitantis ad nuptias filii sui. Et de veste nuptiali.
- PDF 96 Non propter vestem nuptiæ sed vestis propter nuptias. Hac Hebdomada, De cohibendo temerario iudicio, de cavendis peccatis, & mundanis affectibus, in capitè octavo Ioannis.
- PDF 99 Feria. 2. Accusant Iudæi mulierem adulteram.
- PDF 100 Qui falso proximum accusat animo, licet verè, non minus tamen peccat quàm qui falsi accusat.
- PDF 100 Malo zelo bonum facere pejus ex se est, quàm bono zelo malum perpetrare.
- PDF 101 Quò peccatum zelo perdendum est, hoc peccator est salvandus.
- PDF 101 Sic peccator perdendus est, ut peccatum, non peccator pereat.
- PDF 101 Homo peccator sic est perdendus, ut non homo sed peccator perdatur.
- PDF 101 Accusantis lingua velut novacula: nisi sit illi tanta suæ linguæ cura, quanta est suæ manus curanti vulnus, tortorem agit non medicum.
- PDF 102 Non est bona Severitas, nisi cum esset mala Suavitas.
- PDF 102 Nemo bene alium arguit qui non est paratus argui, &c.
- PDF 103 Vix alius est malus minùs excusabilis, quàm qui malè accusat alium.
- PDF 103 Major perspicuitas in alienis, major in suis cæcitas: Et major in suis cæcitas major perspicuitas in alienis.
- PDF 104 Si Iustus est prior accusator sui, quantò magis injustus?
- PDF 104 Non multum distat in vitio, vel decipere posse vel decipi Christianum.
- PDF 105 Feria 3. Ego sum Lux mundi. Qui mundi lucem Christum confiteris, & mundum potius quàm Christum sequeris, palpas in meridie.
- PDF 107 Feria 4. Neque me scitis, neque Patrem meum. Quidquid de Christo se scire dicant Impii & mundani, Christum nescire dicendi sunt.
- PDF 111 Feria 5. In peccato vestro moriemini. Illud mundanis præcipuè tremendum est verbum, In peccato vestro moriemini.
- PDF 116 Feria 6. Omnis qui facit peccatum servus est peccati. Vnde est in servo peccati, servitus suavior, inde est in seipsa durior.
- PDF 120 Sabbato. Et vos inhonorastis me. Si cum nostris vitiis nostræ virtutes comparentur, plus nostris vitiis inhonoratur Dominus, quàm nostris virtutibus honoretur.
- PDF 123 Dominica 20. De filio Reguli sanato.
- PDF 123 Potentes potenter tormenta patientur: Et fortioribus fortior instat cruciatio.
- PDF 126 Qui non magis salutem filii quàm sanitatem amat, non amat filium.
- PDF 128 Divina licet præcepta certis Parentes erga filios non ligent verbis, non minùs tamen Parentes obligantur.
- PDF 128 Incipiebat enim mori. Ex Patre vulnus est, quo mori filius incipit.
- PDF 132 Nisi signa & prodigia videritis, non creditis. Major est insania non credere Christo Christo quàm Christum.
- PDF 133 Credidit Ipse, & domus eius tota. Qualis paterfamilias, talis tota plerumque familia. Si quid à tuis velis, primùm à te
- PDF 134 Qualis est Intellectus, talis & reöiqua tota intellectualis creatura. Hac hebdomada, Historia Cæci nati, unde ad Divina lumina fideliter acceptanda, & in effectum adducenda differitur.
- PDF 136 Feria 2. Neque hic peccavit, nec parentes eius, &c. In tenebris quies, decendum què cum lobo: In tenebris stravi lectulum meum.
- PDF 139 Feria 3. Fecit lutum ex sputo, &c. Qui conferendæ dimittit medium Gratiæ, mediam is amittit & meliorem Gratiam.
- PDF 142 Feria 4. Ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit, &c. Vera gratitudo in tenebris apparet clarius quam in lumine.
- PDF 146 Feria 5. Tu quid dicis de Illo? Ille autem dixit, quia Propheta est. Cos bonæ libertatis, mala libertas, &c.
- PDF 148 Feria 6. Numquid & vos vultis eius Discipuli fieri? Aut sis æquus dispensator, aut iniquus didissipator.
- PDF 152 Sabbato. Credo Domine, & procidens adoravit eum. Volenti bonum & differenti, præstaret nolle quàm differe.
- PDF 153 Dominica 21. Parabola debitoris decem millium talentorum.
- PDF 153 Quidquid profers ne parcas aliis, contra te profers ne parcat tibi Deus.
- PDF 156 Patientia habe in me. Divinæ debemus patientiæ quod non extrema quæque patimur.
- PDF 158 Redde quod debes. Vel non erat tibi petenda debitorum remissio, vel non erat aliis deneganda.
- PDF 159 Videntes conservi quæ siebant, contrstati sunt valde, &c. Quo quis minùs videt suum crimen, eò magis videtur ab aliis. Quò magis crimen videtur, eò minus debet tolerari. Qui crimen videt & tolerat, videtur esse reus, nec tolerabitur.
- PDF 160 Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, &c. Si Deum imitari nolumus in reddendo aliis bono quod nobis facit: nos Deus imitabitur in reddendo nobis malo quod aliis facimus.
- PDF 161 Iratus Dominus eius tradidit eum Tortoribus, &c. Peccatum quodlibet magis semper ac magis est timendum. Hac Hebdomada, Dominus se Pastorem bonum ostendit unde conformes Veritates eruuntur.
- PDF 162 Feria 2. Proprias oves vocat nominatim, & educit eas. Dominus regit me, & nihil mihi deerit: Si quod creditur necessarium petenti desit, credendum est potius non illud esse necessarium quàm quod petenti desit.
- PDF 166 Feria 3. Per me si quis introierit salvabitur, &c. pascua inveniet. Pascentur agni juxta ordinem suum. Is.5. Sic insuo quisque pascitur ordine, ut nisi suo quisque se servet in ordine non pascatur.
- PDF 170 Feria 4. Ego sum Pastor bonus. Mercenarius fugit, & lupus rapit oves. Quem Christus protegit si ab hoste vincatur, non est victoris virtus, sed victi vitium.
- PDF 173 Feria 5. Cognosco meas, & cognoscunt me meæ. Difficilem quantum vis tui curam, hæc si verba cures, facilem reddent: Cognovit me meus Pastor, & ego novi eum.
- PDF 176 Feria 6. Et animam meam pono pro ovibus meis. Qui animam suam pro mea Christus posuit, tanti æstimabilem fecit animam meam, quanti suam.
- PDF 180 Sabbato. Oves meæ vocem meam audiunt. Sicut Imaginem aut Faciem Christi, sic eius Vocem fidellis anima reveretur.
- PDF 182 Semel locutum esse Christum, fidelisatis est animæ ut Vocem ejus semper audiat & sequatur.
- PDF 184 Dominica 22. Abeuntes Pharizæi concilium inierunt ut caperent Iesum in sermone.
- PDF 184 Deus non irridetur. Ipse deludet Illusiores. Prov. 5.
- PDF 188 Magister scimus quia verax es, &c. Adulator magis timendus quàm Calumniator.
- PDF 189 In omnibus sumentes scutum fidei. Ephes. 6. Hoc Evangelicæ fidei scutum est, quod sit Christus verax. Sic est porrò sumendum in omnibus hoc scutum fidei, ut nisi sumas in omnibus, jam non sit scutum fidei.
- PDF 194 Cujus est imago hæc? Ad peccatricis animæ resipiscentia[m], multùm valet hæc quæstio, Cuhus est imago hæc?
- PDF 196 Sicut portavimus Imaginem terreni hominis, portemus & Imaginem Cœlestis. 1. Cor. 15.
- PDF 200 Non aliter in nobis formatur Imago Christi, quàm si nos in eandem Imaginem transformemur.
- PDF 203 Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, &c. Nisi reddantur Cælati quæ sunt Cæsaris, non reddentur Deo quæ sunt Dei.
- PDF 206 No[n] reddes Deo quæ Dei sunt, si quid Cæsari vel cuiqua[m] reddas non propret Deu[m]. Hac hebdomada, consideranda occurrunt Caput undecimum Matthæi & decimum Lucæ, ex quibus quomodo sit componendus animus inter adversa & prospera demonstratur.
- PDF 209 Feria 3. Væ tibi Corozani! Væ tibi Bethsaida! Qui sibi non cavent in prosperis, sunt illi stulti de quibus Sapiens. Prosperitas stultorum perdet illos. Prov. 1.
- PDF 212 Feria 3. Reversi sunt Septuaginta duo cum gaudio, &c. Erras, nisi rosum errorem reputes. Deciperis nisi credas gaudium decipi.
- PDF 214 Feria 4. In ipsa hora exultavit in Spiritu sancto, &c. Quàm facile est gaudere in prosperis, tam difficile est verè gaudere.
- PDF 214 Perfecti gaudii perfectum exemplar, Christus gaudens.
- PDF 216 Sic est gaudendum in Domino, ut in eo solo sit gaudendum.
- PDF 216 Quale in prosperis fuerit gaudium, probatur in adversis.
- PDF 217 Non est muinus malum non gaudere bono gaudio, quàm gaudere malo.
- PDF 217 Sic serviendum Domino in lætitia, ut si non lætetur in Domino servus, non lætetur in servo Dominus.
- PDF 219 Feria 5. Venite ad me omnes qui laboratis, &c. Sic laborantes Christus reficit, non ut labor ipsis deficiat, sed ne ipsi laborantes labori suo deficiant.
- PDF 222 Feria 6. Tollite jugum meum super vos, &c. Jugum Christi insuave, ferendum esset; quantò magis suavè?
- PDF 226 Sabbato. Discite à me quia mitis sum & humilis corde. Sic mitis & humilis invenit requiem, ut nisi simul sit mitis & humilis, non sit quietus.
- PDF 228 Dominica 23. De sanata muliere Hæmarhoissa: Et de suscitata puella mortua:
- PDF 228 Ex aliis locis referuntur multæ Veritates & fusius explanantur: Ac præsertim ad Illam quæ de suscitatione mortuæ traditur, adhibetur observatio valde notanda de duplici statu quarundam animarum, quarum quæ putantur viventes in carne, non vivunt, sed sunt mortuæ: & quae npn putantur mortuæ dum Christum in se suscipiunt, magis ac magis moriuntur. Hæc etiam verba: Non est mortua puella sed dormit, in duplicem oppositum sensum appositè Religiosis novitiis applicantur.s
- PDF 230 Accessus Christi, recessus mundi. Qui mundum sibi retinet, Christum non obtinet. Hac hebdomada quæ diversa occurrunt ad Vnum illud tendunt de qui Dominus apud Martham.
- PDF 243 Feria 2. Porrò unum est necessarium. Veritas Veritatum his contenta Christi verbis.
- PDF 246 Feria 3. Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est, fecit?
- PDF 248 Feria 4. Homo, quis me constituit Iudicem aut divisorem inter vos? Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus.
- PDF 232 [i.e. 252] Feria 5. Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, &c. Non solum avarus est qui cupit aliena, sed qui cupidius servat sua; Servat autem cupidiùs qui sibi soli servat.
- PDF 256 Feria 6. Nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Non avertes periculum nisi advertas diligentius.
- PDF 258 Sabbato. De ficu infructuosa, & de muliere incurvata. Mens incurvata, mens infructuosa.
- PDF 261 Dominica 24. Nisi sit ultima.
- PDF 261 Repetenda est Consideratio ex 1. parte, pro numero Dominicarum quæ supersunt ex celebrandis post Epiphaniam; consulendumque Directorium. Hac hebdomada, concurrunt quæ sequuntur in Evangelica serie, ad hunc finem, ut nos totos Christo dedamus. Feria 2. Homo quidam fecit cænam magnam & vocavit multos. Sicut nullis cæna est nisi vocatis, sic nulli vocantur à Domino nisi ad cænam.
- PDF 261 Quocumque nos Christus vocet, quasi ad cænam vocat sive convivium.
- PDF 264 Feria 3. Si quis venit ad me, & non odit patrem suum, &c. non potest meus esse discipulus. Hoc est esse Christi discipulum, solius esse Christi.
- PDF 266 Feria 4. De ove perdita, quæsita & inventa. Nunquam magis eris tuus, quàm cum minùs eris tuus ut sis totus Christi.
- PDF 268 Feria 5. De filio prodigo. Qui se à Christo subducit ut fœliciùs vivat miserius ipso misero prodigo.
- PDF 274 Feria 6. De malo divited, & bono paupere Lazaro. Quam detestantur omnes sortem divitis Epulonis, eam pene omnes consectantur.
- PDF 281 Sabbato. De vidua importuna Iudici: Vindica me de adversario meo. Si nos ita Deus non vindicat de adversariis sicut Judex viduam, nos ita Deum non oramus sicut Vidua Judicem.
- PDF 284 Dominica 25.
- PDF 284 Prout occurret ex Directione officii, ut suprâ est monitum. Hac hebdomada, De Lazaro suscitato, tum sequente Concilio Iudæorum contra Dominum; ac de Matre filiorum Zebedæi, & Cæco illuminato. Feria 2. De Lazaro infirmante. Infirmaitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qui non libenter infirmatur pro Dei gloria, & graviùs infirmatur, & contra Dei gloriam.
- PDF 286 Feria 3. De lazaro mortuo. Quo minùs accepta mors est, eò magis acceptanda.
- PDF 286 Quod gravius in morte est malum, non ita effugies fugiendo mortem quàm acceptando.
- PDF 292 Feria 4. De Lazaro suscitato, Lazare veni foras. Sicut nonnisi per Christum vivis, sic nonnisi propter ipsum vivas.
- PDF 294 Si quid est in rerum natura Christo difficile, natura est hominis in peccato indurati.
- PDF 300 Feria 5. De Concilio Iudæorum. Expedit vobis ut unus moriatur homo, &c. Non minùs expedit ad salutem ut vetus homo moriatur nobis, quàm ut novus Homo moreretur pro nobis.
- PDF 304 Feria 6. Dic ut sedeant hi duo filii, &c. Sic perendus à Deo status, ut non quem quisque velit Deus donet: sed quem Deus donet, quisque velit.
- PDF 308 Sabbato. De Cæco illuminato prope Iericho. Quid tibi vis faciam? Perversè cæcus est à quo sit quærendum potiùs, quid sibi velit fieri, quam cum Apostolo quærat, Domine quid me vis facere?
- PDF 311 Dominica 26.
- PDF 311 Quæcumque occurrat ex regulis divini officii, nisi sit ultima. petenda est Dominicis post Epiph. Hac hebdomada, Ierosolymam celeberrimo apparatu ingreditur Dominus, unde quæ spectant ad Devotionem, præsertim expenduntur. Feria 2. De Zacchæo, qui quærebat videre Iesum quis esset. Inventus etiam & cognitus Dominus semper et quærendus: Quærite Dominum & confirmamini: Quærite faciem eius semper. Ps. 10.
- PDF 315 Feria 3. De Cæna in Bethania. Et domus impleta est ex odore unguenti. Nullis parcendum bonis, ut Christi bonus odor simus.
- PDF 320 Feria 4. Iußi à Domino discipuli ad se adducere pullum asinæ, fecerunt sicut illis præceperat Iesus. Quod in aliis virtutibus magis esse posset vituperabile, hoc est in Obedientia magis laudabile.
- PDF 323 Feria 5. Ozanna filio David, &c. Nisi cor, Lingua & Manus ad Devotionem simul conspirent, Ipsa expirabit Devotio.
- PDF 327 Feria 6. Ex ore Infantium & lactentium perfecisti laudem. Sic sibi Christus placet in pueris, ut si pueros imitentur Viri, magis sibi Christus in viris placeat.
- PDF 330 Sabbato. De quibusdam Gentilibus Philippo dicentibus. Domine, volumus Iesum videre. Si forte times Mediatorem Christum, non ille timet alios Mediatores.
- PDF 330 Tot ipse tibi exhibet, si velis adhibendos, quot habet Sanctos.
- PDF 334 Dominica 27.
- PDF 334 Ut suprà est monitum, secundum regulas divini officii. Hac hebdomada, postremum apud Iudæos Dominus habet Sermonem, qui totus eò dirigitur ut sibi caveant á iactura Gratiarum quibus abutuntur. Feria 2. De sicu maledicta, & ejectis è Templo Venditoribus. Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, Ierem. 48. Facit autem fraudulenter qui facit negligenter.
- PDF 338 Feria 3. Parabola de duobus filiis à Patre in vineam ire iussis. Licet non facias semper quod proponis, semper est tamen proponendum quod facias.
- PDF 340 Quàm pudendum tibi esset si quod promittis homini non solveres, tam impudenter agis si quod promittis Deo non exoluas.
- PDF 343 Feria 4. Parabola de vinea locata malis Agricolis. Verebuniur filium meum. Cùm sit iste omnis fructus ut auferatur peccatum, non veretur Filium Dei, qui peccare non veretur.
- PDF 347 Malos malè perdet. Malos quidem omnes perdet Deus, sed non malè omnes, nisi qui benè perdi nolint. Tam porrò bonum est malis bene perdi, quàm malè perdi malum est.
- PDF 350 Cum audissent Pharizæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Tam facile est malis in aliena se persona nosse, quàm in sua difficile.
- PDF 352 Feria 5. Omnia quæcunque dixerint vobis servate & facite: Secundum opera verò eorum nolite facere. Si non facis quod doceris quia hoc docent non faciunt, tam falsò te excusas quàm verè illi à Domino accusantur.
- PDF 355 Feria 6. Serpentes genimina Viperarum, &c. De prudenti Zelo in arguendis aliis, ne dum arguuntur, de ipsis detrahatur. In arguendis aliis nisi prudentiam serpentis adhibeas, serpentis virus exhibebis.
- PDF 358 Sabbato. De Templi destructione quam prædicit Dominus. Chara Deo anima si chara esse definit, tantò evadit vilior, quantò erat charior.
- PDF 362 Dominica 28. Seu postrema post Pentecosten,
- PDF 362 Quantacunque sit numero, De signis destruendæ Civitatis, & extremi appropinquantis Iudicii. Cum videritis abominationem desolationis, &c. Quiquid abominandum desolatæ civitati acciderit, nulla tam gravis abominatio desolationis, quàm lethale peccatum.
- PDF 363 Qui legit, intelligat. Qui quod legit, intelligere negligit, negligentiæ suæ pœnas legit.
- PDF 366 Tunc parebit signum filii hominis in cœlo, & tunc plangent omnes, &c. Quàm apertè parebit signum Crucis in Judicio, tam apertè patebit cur plangant judicandi.
- PDF 368 Nemo magis confundetur, quam qui peccat ne condundatur.
- PDF 370 Ab arbore fici discite parabolam. Non tantum quod sit Judicium ab arbore fici discendum est, sed quod sit valdè tremendum.
- PDF 371 Cœlum & terra transibunt; Verba autem mea non transibunt. Humana verba quàm sunt incerta, tam certa sunt & timenda Divina. Hac Hebdomada, quod superest considerandum ex verbis & factis Domini, Ad ejus usque passionem, totum refertur ad Vigilantiam in nobis excitandam.
- PDF 375 Feria 2. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Si sola solùm Ratio, vel si solus Christus sufficeret, quantò magis simul Christus & Ratio?
- PDF 378 Feria 3. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum. Qui non est semper paratus, nunquam est paratus.
- PDF 382 Feria 4. Hoc autem scitote, quoniam si sciret Paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret, &c. Qui non observat durem, observatur à fure & capitur. Sicut á fare sic à fine vitæ timendum est. Vel omni hora vigilandum, vel nulla vigilatur.
- PDF 384 Feria 5. Parabola de decem Virginibus. Perpetuata est quædam mentis Virginitas, perpetua Vigilantia.
- PDF 387 Feria 6. Parabola de Talentis. Temperamenti regendi parata Ratio, parata ratio est reddendi Deo talenti.
- PDF 390 Sabbato. Separabit eos ab invicem sicut Pastor segregat oves ab hædis. Qui nunc Pastorem tuum agnoscis Christum, tunc christus suam non agnoscet ovem.
- PDF 391 Et statuet oves quidem à dextris suis, hædos autem à sinistris. Qui nunc à dextris volunt statui, tunc à sinistris statuentur.
- PDF 391 Qui nunc primi esse volunt, tunc erunt infimi.
- PDF 392 Amen dico vobis, quamdiu fecisti uni, &c. Dum te à dando excusas, magis accusas.
- PDF 393 Et ibunt hi in supplicium æternum: Iusti autem in vitam æternam. Quod ageres judicatus si posses, hoc ipsum debes agere judicandus.
- PDF 393 Si rectè affectus esses, quo affectu esses vel in æternam vitam vel in æternum supplicium, hoc ipso dare gaudetes, vel non dare timeres quod dandum est.
- PDF 393 Finem loquendi pariter omnes audiamus: Deum time & mandata ejus observa, Hoc est enim omnis homo, &c. Eccl. 12.
- PDF 395 Veritates Practicæ. Ad Dies Festos Sanctorvm Qvi incidvnt In Hanc Quartam Partem.
- PDF 395 Die 1. Septembris. In Nativitate Beatæ Mariæ Virginis. Quæ est ista quæ progreditur quasi Aurora consurgens? Quàm sit nobis colenda nascens Virgo plus una monstrat Angelorum admiratio, quàm multa eorum ratio.
- PDF 399 De Dominio B. Virginis, ex Nomine Mariæ quod Dominam significat. Non est servus qui Domino suo plus debeat & minus reddat, quàm tu Christo & Virgini Matri.
- PDF 403 Arrogantiam & superbiam detestor. Prov. 8. Tàm proprium Mariæ dicitur superbiam detestari, quàm proprium illi est Mariæ nomen, seu quàm propriè Maria dicitur Domina.
- PDF 404 De alai nominis mariæ significatione, qua Mare amarum dicitur. Plorat Maria nascens sicut cæteri, sed non quamobrem cæteri. Si quamobrem ploret Maria nascens quæritur, plus Illa cæteris omnibus plorasse reperitur.
- PDF 408 Si est Maria Refugium Peccatorum, ut quo passu ad Illam Peccatores confugiunt, à peccatis refugiant.
- PDF 409 Die 14. Septembris. In Festo Exaltationis sanctæ Crucis. Exaltabo signum meum. Isa. 49. Dicenti Domino se Crucem suam exaltaturum, tam contradicit superbus, quàm se exaltat.
- PDF 414 Die 21. Septembris. In Festo S. Matthæi Apostoli. Similitudo vultus eorum, facies hominis, &c. Quis sit Homo novus & Evangelicus ex Matthæo cognoscitur, velut homo ex facie.
- PDF 417 Die 29. Septembris. In Festo S. Michaelis Archangeli. Quis Deus similis tui? Quis ut Deus? Qui ex pugnando dæmoni Michaëlis est gladius, noster est, si nostra hæc verba facimus, Quis ut Deus?
- PDF 423 Die 1. Octobris. Ecce ego mitto Angelum meum qui prædicat te, observa eum, &c. Non est minus observandus à nobis Angelus, quàm servandi sumus ab angelo. Nisi autem diligenter advertas, tunc minus illum observas cùm magis esset observandus.
- PDF 425 Frustra prædicit Angelus, nisi sequaris: Nisi viam cum illo tenueris, nec te custodiet in via, nec in locum paratum te introducet.
- PDF 426 Die 4. Octobris. In Festo S. Francisci. Quid sunt plagæ ista in medio manuum tuarum? Sunt certa signa quibus in S. Francisco agnoscas & in te exprimas veram Sanctitatem, seu Evangelicam Perfectionem.
- PDF 434 Die 6. Octobris. In Festo S. Brunonis. Ecce elongavi fugiens, & mansi in solitudine. Quo magis inter homines eò minor homo. Quò minùs inter homines fueris, eò major homo evades.
- PDF 438 Die 15. Octobris. In Festo S. Teresiæ. Vna mulier Hebræa confusionem fecit in domo Regis Nabuchodonosoris. Aut pati, aut mori, vel confundi. Aut pati, aut mori cum S. Teresia, vel confundi an Ea, quod nolis pati. Quam confusionem Juditha fecit in domo Nabuchodonosor, hanc Teresia fecit in universo mundo, qui nil volebat pati.
- PDF 443 Die 18. Octobris. In Festo S. Lucæ. Cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Quæ laus Sanctorum est in Evangelio maxima, laus est Sancto Laucæ maximè propria.
- PDF 446 Die 28. Octobris. In Festo S. Vrsulæ. Multæ filiæ congregaverunt divitias, Tu supergressa es universas. Ad congregandas Cœli divitias nihil aptius, quam aptum fieri ad congregandas Cœlo animas.
- PDF 452 Die 28. Octobris. In festo SS. Apostolorum Simonis & Iudæ. Ecce Simon Frater vester, &c. Consilium & Fortitudo rebus benè agendis sic conveniunt, ut nisi simul conveniant, res nulla benè agatur. Quæ simul juncta se juvant, disjuncta se destruunt.
- PDF 455 Die 1. Novembris. In Festo SS. Omnium. Quæ variæ proponuntur Veritates ad quadruplex Caput referuntur.
- PDF 467 Die 2. Novembris. In Commemoratione fidelium Defunctorum. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, &c. Job.1. Miseriùs est animæ neganti misericordiam quam poscenti.
- PDF 467 Sicut à pœnis quas Boni patiuntur, cognoscuntur Beatorum gaudia: sic á Beatorum gaudiis cognosci possunt pœnæ quas Boni patiantur.
- PDF 468 Incredulitatis est vel Crudelitatis nimiæ, non misereri petentium misericordiam Animarum.
- PDF 472 Die 21. Novembris. In Festo S. Martini. Expoliavit se Ionathas tunica, &c. Momentum illud ex quo pendet æternitas, sæpe momentum tale est quo se sua Martinus expoliavit tunica. Sæpe momentum illud est, in quo petitur Eleëmosyna. Sæpe momentum illud est, in quo de uno Virtutis actu statim agendo agitur.
- PDF 476 Die 21. Novembris. In Festo Præsentationis B. Mariæ Virginis. Adducentur Regi Virgines post eam. Psalm. 44. Nemo est qui possit omni modo quod fecit B. Virgo facere: sed nemo est qui non possit suo modo quod Illa fecit.
- PDF 477 Id est, se offere & præsentare. Proxima ejus afferuntur tibi. Hoc ipso quo afferuntur & offeruntur Deo, proximæ fiunt B. Virginis.
- PDF 477 Non se præsentat cum præsentata Virgine qui se magis in præsens offert, quàm in futurum tempus.
- PDF 476 [i.e. 478] Die 25. Novembris. In Festo S. Catharinæ Virginis & Martyris. Corona aurea expressa signo Sanctitatis, & gloria honoris, & opus Virtutis seu fortitudinis. Eccles. 45. De triplici aureola quam promeruit S. Catharina ut Martyr, Virgo & Doctrix, variæ proponuntur Veritates, jam alibi expositæ quibus hæ tres novæ adjunguntur.
- PDF 480 Quot peccavit in Virginem Martyrem Tyrannus vitiis, tot Illam pluribus adauxit martyris & coronis.
- PDF 481 Ne quemquam pudeat ab errote recedere, ac cedere Veritati. Non enim minus est gloriosum in hoc certamine vinci, quàm vincere.
- PDF 482 Quàm gloriosa est victoria finiti certaminis, tam metuendum est ne certamen non sit finitum: Victori sæpe gravius à voctoria certamen nascitur, quàm dum certaret ut vinceret.
- PDF Index Rervm Præcipvarvm Qvartæ Partis.
- PDF Kolophon
- PDF Vorsatz
- PDF Rückdeckel
- PDF Rücken
